« 1 floretus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 527a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLORETUS1
1. FLORETUS. Joanni de Janua, Floretum, est
locus ubi flores abundant. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Floretum, Lieu flouri, ou fleurs habundent.Eckeardus apud Canisium tom. 5. Antiq. lectionum pag. 785 :
Tecum in Floretis liceat mihi ludere lætis.
◊ Sic etiam quidam Liber versibus scriptus, qui editus est
Lugduni cum Catone, Theodolo, libro Tobiæ, et Parabolis Alani ann. 1509. inscribitur. Idem
in Proœmio :
Clementis PP. esse dicitur in MS. Codice Bibliothecæ Regiæ 1505.Hic liber extractus de pluribus est vocitatusRecte Floretus, quia flos est inde receptus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Idem Liber
Lugduni editus cum glossis seu commentariis Johannis Gersonii Cancellarii Parisiensis apud
Joh. Fabri ann. 1494. beato Bernardo adscribitur post proœmium his verbis : Incipit liber nomine Floretus a beato Bernardo Clarevallis metrice accumulatus, etc.Asservatur autem in Musæo Cl. Jurisperiti D. Maillard, qui nec Floretum, nec Glossas Gersonii, inter germana spuriave utriusque opera ab Editoribus recenseri primus observavit.
P. , 1766.
◊ De libro, qui sub hoc
titulo adscribitur S. Bernardo, consule Biblioth. Script. Cisterc. pag. 41. col. 1. Sunt
et alia opuscula eodem nomine ornata, ut puta, Floretum Philosophicum seu ludus Meudonianus in terminos philosophiæ, editum Paris. ann. 1649. Quod Floriaco infra Modunum scriptum fuerit, sic appellatum. De his aliisque similibus belle Erasmus in Anti-barbaro :
Alius quod somniavit Gemmulam, alius Margaritam appellat ; hic Floretum, ille Rosetum inscripsit : at in medio, o bone Deus ! ut nihil nisi carduos et lolium invenias.