« »
 
[]« Flos » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 527c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLOS
FLOS. Vide Flores.
Flos Auri, Nonnullis est electrum, seu aurum argento mixtum ; Flos aureus vero idem ac Rosa aurea ; quam videsis in Rosa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Flos Deliciarum. Instrum. ann. 1423. Hist. Harcur. tom. 3. pag. 761 :
Joannes Grey Chevalier defunctus habet castrum et dominium de Tylie, quæ fuerunt Philippi de Harcourt Chevalier, ac omnia maneria ejusdem Philippi infra Ducatum Normanniæ per homagium ac reddendum unum Florem Deliciarum ad festum S. Johan. Baptistæ.
Et tom. 4. pag. 1679 :
Thomas Dux Exoniæ habet Comitatum de Harcourt .... per homagium ac reddendum Florem Deliciarum apud castrum de Rouen ad festum Nativitatis S. Johannis, et de inveniendo triginta homines ad arma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Flos Frumenti, Farina, vel similago, pollen, Gall. Fleur de farine. Charta anni 1249. ex Archivis B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Unam pechiam carnis de valore sex denariorum et de Flore Frumenti, et ad Pascha Domini unam gallinam, et decem ova, etc.
Vide Flora.