« »
 
[]« Rosa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 214c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSA
ROSA, Christi sanguis in Eucharistia. S. Ambrosius in Psalmum 118. initio octonarii 14. alludens ad rubeum colorem, habet :
Cernis Rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosa Alba et Rosa Rubra, Factionum nomina, quæ Angliam diu graviterque afflixerunt. Post obitum enim Henrici III. cum Edwardus I. ei surrogatus esset, posthabito fratre ejus majore Edmundo Lancastriæ Duce, quod et gibbo deformis et regno non adeo aptus crederetur ; hinc feralia illa dissidia, inter Lancastrenses, qui Rosam rubram pro insigni habebant, et Eboracenses, qui albam, originem sumsere : quæ inprimis recruduerunt circa annum 1455. sub Henrico VI. ex Lancastrensibus, quem Edwardus IV. Rosæ albæ Princeps seu Dux Eboracensis regno depulit anno 1460. Sed intra decennium Henricus e carcere liber, æmulum in Flandriam fugavit, paulo post a Carolo Audace, cujus sororem duxerat, restitutum anno 1471. Atque tunc Henricus in carcere necatus est. Post mortem Edwardi, cum frater ejus Richardus flagitiosissimæ vitæ tutorem ageret Edwardi V. Regis minorennis, eo una cum fratre nefarie occiso, atroci tyrannide regnum occupavit, et occasionem præbuit Rosæ rubræ seu Lancastrensibus repetendi jura regni. Erat autem tum caput Lancastrensium Henricus Comes Richmundiæ, qui victo ad Lecestriam et occiso Richardo III. thronum conscendit anno 1485. dictus Henricus VII. Cumque unica tantum filia ex Eboracensium factione superesset Elisabetha, illa in uxorem ducta, utramque Rosam conjunxit, ac dissidiis his adeo diuturnis ac cruentis, ut intra non multos annos, octoginta e regio sanguine Principes iis consumtos referat Cominæus, finem imposuit : unde hodieque inter Angliæ Regum insignia duplex Rosa, alba et rubra conspicitur. Hæc post Hofmannum in Lexico, ubi pauca minoris momenti subjungit.
Rosa Aurea, in Dominica Quadrage simæ, in qua cantatur Lætare Hierusalem, a summo Pontifice benedici solita, quam ille post Missam in urbe procedens cum Clero Romano, præfert, ac deinde magno alicui Principi, si præsens adsit in Curia Romana, concedit ; vel ad aliquem Regem aut Principem, ut eidem Pontifici cum consilio sacri Collegii placuerit, mittit. Ita Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 7. ubi orationes ad Benedictionem describuntur, et quædam de ejus significatione congeruntur, ut et apud Durandum lib. 6. Ration. cap. 53. num. 8. 9. 10. 11. præterea in Epistola 74. Eugenii III. PP. ad Alfonsum Regem Castiliæ, in Epistola Alexandri III. PP. ad Ludovicum VII. Regem Franciæ, quæ exstat apud Radulfum de Diceto ann. 1163. et tom. 4. Histor. Francor. pag. 768. apud Innocentium III. PP. Serm. in eamdem Dominicam, [] et Petrum Blesensem Serm. 15. Adde Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 267. Epistolam Innocentii IV. PP. apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 484. et 485. Epistolam Sixti IV. PP. ad Ducem Venetiarum apud Martenium tom. 2. Collect. Ampliss. col. 1532. Ordinem Rom. apud Mabillonium tom. 2. Musei Ital. pag. 135. 176. 236. 471. etc.
Hanc autem Rosam auream eidem Ludovico Regi contulit Alexander, cum Parisios accessit ad eumdem Regem. Historia Vezeliacensis lib. 4. pag. 582. de Alexandro :
Et sequenti tempore Quadragesimæ accessit ad Ludovicum Regem in urbe Parisiorum : a quo susceptus honorifice, secundum morem Romanæ Ecclesiæ portavit ipse Rosam auream Dominica, qua cantatur Lætare Hierusalem.
Ita anno 1177. cum idem Pontifex Venetiis moraretur, in eadem Dominica,
indutus sacris vestibus, et de consuetudine auream ferens Rosam, cum Episcopis et Cardinalibus ad altare majus (Ecclesiæ S. Marci) processit, et completis Missarum officiis, Rosam, quam detulerat, Duci Venetiarum in signum gratiæ Sedis Apostolicæ contulit,
ut habent Acta ejusdem Alexandri apud Baronium. Sic Urbanus II. apud Turonos ad Ecclesiam S. Martini deductus, Fulconi Andegavorum Comiti
Florem aureum, quem in manu gerebat, donavit ; quem ego
, inquit Fulco ipse in fragmento Historiæ Andegav. tom. 10. Spicil. Acheriani pag. 396.
ob memoriam et amorem illius in Osanna
, id est in Ramis Palmarum,
semper mihi meisque successoribus deferendum constitui
. Tradit præterea auctor Vitæ Urbani V. PP. Joannam Reginam Siciliæ, et Petrum Regem Cypri, Romam venisse,
et cum tunc occurreret Dominica Lætare Jerusalem, in qua consuevit dari per Papam Rosa aurea viro nobili, tunc in Curia existenti, dictam Rosam memoratæ Joannæ tanquam nobiliori, majori et excellentiori, licet vir non existeret, dedisse, Regi prædicto ipsam in hoc præferendo, quæ more solito demum cum Cardinalibus et aliis nobilibus per urbem equitavit.
Joannes II. Archiep. Lugdunens. in Epistola ad Glascuensem Episcopum tom. 3. Analect. Mabill. pag. 492 :
Unde et in Dominica, qua cantatur, Lætare Jerusalem, expleta sollemni processione, in qua Rosam auream idem summus Pontifex circumportat, ipsum quasi pro debiti exequutione eadem Rosa remunerat.
Vide Petrum Matthæum in Constitut. PP. pag. 617. et Martenium de Antiqua Ecclesiæ disciplina in divinis celebrandis Officiis pag. 183. et 184. ubi observat hujus Rosæ ritus describi in variis Ordinibus Romanis a Mabillonio vulgatis ; in quibus tamen nulla fit mentio benedictionis, quam ab Innocentio IV. institutam fuisse tradit Auctor ipsius Vitæ apud Labbeum his verbis :
Primus Rosam auream solemni ceremonia ac ritu benedixit, eamque Canonicis S. Justi, hospitibus suis Lugduni, dono dedit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
His addam, quod ad Rosam auream peculiares quædam auri præstationes assignatæ fuerunt, uti patet ex Bulla Nicolai V. PP. de Censibus Ecclesiæ Rom. apud Marten. tom. 2. Collect. Ampliss. col. 1302 :
Monasterium S. Vincentii unum marabotinum ; Monasterium S. Crucis (in Alsatia) duas uncias auri pro Rosa aurea in Lætare Jerusalem.
Bulla Leonis IX. PP. ann. 1409. apud D. Calmet in Probat. Hist. Lotharingiæ tom. 1. col. 427 :
Pro donatione igitur libertatis istius, o Crux † ipso sole nitidior, [] cunctis creatis pretiosior, Petro Apostolo ipso tuo Monasterio (S. Crucis in Alsatia) concesso, pro salute animæ meæ, meorumque parentum, ibidem in Christo tuo Domino nostro dormientium, penso annuatim constituto tempore nostræ Apostolicæ Sedi ab Abbatissa ipsius loci solvendam Rosam videlicet auream, penso duarum Romanarum unciarum, aut factam, sicut fieri solet, aut tantumdem ad faciendum tempore Quadragesimæ, mittendam octavo die antequam a nobis et successoribus nostris consuete portari in quarta Dominica præcedente, videlicet die Dominico, cum cantatur Introitus : Oculi mei semper ad Dominum.
Bulla hæc Leonis IX. est anni 1050. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 164. num. 207. Adde aliam Pii II. ann. 1461. ibid. tom. 2. pag. 393. num. 1367.
P. Carpentier, 1766.
Rosa de auro cum musco, dicitur in Ord. Rom. xj. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 135.
Rosa aurea cum musco et balsamo,
in Ord. Rom. xij. ibid. pag. 176.
Rosa aurea in qua intus sunt muscus et balsamum,
in Ord. Rom. xiij. ibid. pag. 236. quæ explicantur ab Amelio ibid. pag. 471 :
Papa infundat super Rosam balsamum et musquetum.
Hinc manifesta fit nomenclaturæ ratio, ut et ex Cerem. Rom. MS. fol. 36 :
Finita oratione (pontifex) inungit cum balsamo Rosas aureas, quæ sunt in ipso ramusculo, et super imponit muscum tritum, quæ per sacristam ei ministrantur.
P. Carpentier, 1766.
Rosæ Festum. Vide supra in Festum 1.
Rosas olim in hominis natali præbitas ac datas fuisse, docet vetus Inscriptio 636. 12. Sic et in Vita B. Columbæ Reatinæ Sacerdos dicitur, celebrato sacrosancto Missæ sacrificio,
sacerdotalibus depositis rediisse ad Virginem renuntiare sacrum Pascha Domini eique obtulisse Rosarum primitiem :
quem in locum adnotant Bollandistæ tom. 5. Maii pag. 384*. nota l post Academicos della Crusca, Pentecosten passim vocari Pascha Rosatum, quia tunc Rosæ floreant, fortassis et invicem donari soleant ; addam quia fortassis Rosæ cum nebulis in Ecclesiis projicerentur, de quo ritu in Nebula 2. In loco tamen laudato sacrum Pascha Resurrectionis diem indicat, ut recte monent iidem viri eruditi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosa vice pensitationis annuatim data. Charta Ricardi Comitis ann. 24. Henrici VI. Regis Angl. apud Th. Madox Formul. Anglic. pag. 126 :
Reddendo inde annuatim, durante termino prædicto, nobis præfato Comiti hæredibus et assignatis nostris, unam Rosam ad festum Nativitatis S. Johannis Baptistæ, si petatur.
In alia Charta ann. 26. Edwardi Henrici filii ibid. pag. 137. subjicitur,
Pro omnibus serviciis et secularibus demandis
, ut et in alia ann. 1429. ibidem pag. 146 :
Pro omnibus serviciis, exactionibus et demandis ;
ita ut hæc Rosa singulis annis ad festum Nativitatis S. Johannis Baptistæ præbita loco fuerit omnium aliarum præstationum et merum signum minimæ subjectionis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosa Crucis, Nomen Congregationis, quæ sub initium sæculi xvii. in Germania emersit. Huic qui nomen dant, Fratres Rosæ Crucis dicti, jurant se secretum non prolaturos, ænigmatice sibi invicem scribunt, et Societatis leges se servaturos sancte pollicentur. Jactant se omnium disciplinarum scientiarumque, Medicinæ imprimis, quam hactenus ignotam incultamque jacuisse dicunt, Restauratores ; arcana varia maximi momenti se nosse, inter quæ minimum sit Philosophicus lapis, illamque[] notitiam per traditionem ab antiquis Ægypti Philosophis, Chaldæis, Magis et Gymnosophistis hausisse se gloriantur. Hi, quia vitam hominis communiter ad annum 140. se extensuros promittunt, Immortales ; quia tam sublimia jactant, Illuminati ; sed quia ab aliquo tempore, post tot fraudes deprehensas, non in publico comparent, Invisibiles dicuntur. His addit Hofmannus, Empiricorum abortum esse hanc sectam, dicam potius, nugacium hominum, quorum hæc habetur tabella pluribus in locis Germanico idiomate proscripta ann. 1622 :
Nos Deputati Collegii principalis Fratrum Rosæ Crucis in hac urbe visibiliter et invisibiliter commoramur gratia Altissimi, ad quem respiciunt corda justorum. Absque libris et characteribus docemus, linguisque loquimur regionum, in quibus esse nobis placet, ut homines nobis similes ab errore mortis revocemus.
Vide Gaulterii Chronicon sæc. xvii. cap. 18. Spondanum ad annum 1623. num. 8. et Mercurium Gallicum tom. 9. ubi quæ a variis scriptoribus de hac fictitia secta dicta sunt, accurate referuntur.
Rosa Fatuina, apud Apuleium lib. de Herbar. propriet. cap. 64. sic dicta, inquit Humelbergius, quod florem habeat roseum, sed inodorum.
Rosa Græca, Λυχνίς, ἤ ῥοδοδάφνη.λυχνίς, βοτάνη, in Gloss. Lat. Gr. Aliæ Græc. Lat. :
Λυχνίς, βοτάνη, Rosa Græca, Ropulia.
Rosa Græca est Lychnis Plinio lib. 21. cap. 4. ad quod Dalecampius :
Nostri ob similitudinem, quam is flos habet cum rosa, Lychnidem vocant Passerose.
Vide Rosalia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosa Hieruntina, vel B. Mariæ, Amomum, vel Aspalathum Gesnero. Vide Vossium de Vitiis serm. lib. 1. cap. 28. et Rosacetum.
Rosa Laurea, ῥοδοδάφνη. Apuleius lib. 4. Met. :
Hæ arbores in lauri faciem prolixe foliatæ, pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos quidem fragrantis, minime rurestri vocabulo vulgus indoctum Rosas laureas appellat, quarumque cuncto pecori cibus lethalis est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosæ Lignum. Vide Rosacetum.
Rosa Liquida, Oleum rosaceum, apud Antonium Musam lib. de Vetonica cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosæ Purgatæ, Quibus demtum est album, quod ea pars minime tenera sit ac delicata, apud Spartianum in Ælio Vero cap. 5. ad quem vide Salmasium et Hofmannum in Lexico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosæ Significantia. S. Hildefonsus lib. 2. Adnotat. cap. 46 :
De significantia lilii, Rosæ et violæ : Est quoque candidum lilium flos Virginum, Rosæ purpurantis sanguinis Martyrum, violæ gratia continentium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosa Vinum Conditum ab antiquis. Vide infra Rosatum.
Rosa Virgo, Rosa clausa. Gloss. Iatricum MS. Reg. sign. 1486 : Virgo rosa, exungulata. Evodius in Epistola ad S. Augustinum 258 :
Ramos Rosarum virginum, sic enim clausæ appellari solent, de eodem sepulcro surrexisse vidit.