« »
 
[]« Foallia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 531a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOALLIA
FOALLIA, Anglis Fewel, Quidquid alendo igni inservit. Formul. Anglic. Thomæ Madox pag. 301 :
Notum sit quod ego Willelmus dedi Monachis de Brueria duas turbarias..... ad fodiendas turbas, quamdiu eis placuerit ibi fodere... et post hoc dabunt mihi duos solidos annuatim, quamdiu ibi Foalliam fodere voluerint.
P. Carpentier, 1766.
Vix credam ; ibi enim de licentia nigros cespites, quas Turbas vocant, fodiendi agitur ; Foallia idem ergo fortassis quod fossio, quo sensu Fouaige dixerunt nostri. Lit. remiss. ann. 1458. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 250 :
Plusieurs pionniers ouvrerent de leur mestier de pionnaige et Fouaige, etc.
Hinc Foueur, fossor, in Stat. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 367. art. 164.