« »
 
[]« 1 focale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 531c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOCALE1
1. FOCALE, Annona lignaria, vulgo Chauffage. Statuta Hospitalis S. Juliani in Anglia :
14. solidi æquis portionibus pro Focali eorum annali... distribuantur.
Vel jus, quod quis habet percipiendi ligna in silvis ad suum focum. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 779 :
Et in eadem haia 10. carratas clausturæ, et 10. carratas Focalis recipiendas annuatim per visum servientis mei, etc.
Pag. 603 :
Et sunt ibi spinæ crescentes in Lonedon pro Focali, etc.
Hermannus de Lerbecke in Chron. Comit. Schawenburgens. pag. 38 :
Lignis pro coquina deficientibus, vasa mensalia, puta scutellas, et talia, quotquot inveniebantur, in Noviomago pro Focalibus comburit. Nolebat enim carbones, seu cespites, quibus utuntur, pro Focalibus in festo suo comburi.
Ita usurpatur tom. 1. Monast. Anglican. pag. 815. tom. 2. pag. 204. 291. 813. tom. 3. pag. 91. Lindwodus :
Focalia, quæ colliguntur de stercoribus animalium, continentur appellatione lignorum, et sic decimari debent.
Vide Prisa.