![[]](img/image.png)
2. FOCULARE, Eadem notione, qua Flocus, ut videtur, Gall. Froc, unde forte
melius legeretur Floculare. Statuta Synod. Bertrandi de Turre Episcopi Tull. ann.
1359. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 860 :
Circa vero abdicationem, castitatem... silentium, cibos et vestimenta, lectoria, Focularia et capucia....sic se Religiosi studeant cooptare, quod, etc.