« »
 
[]« Foleratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 538c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOLERATURA
FOLERATURA, Pellitium quo vestis ornatur, Gall. Fourrure. Litteræ Caroli V. Franc. Reg. ann. 1367. de forma vestium :
Item quod nulla ipsarum ab inde in antea audeat facere vel ponere, aut fieri vel poni facere in suis mantellis aliquam Foleraturam variorum,... antiquas tamen Foleraturas quas nunc habent possint aperfechare, et de novo Foleraturas variorum minutorum, sicut antiquitus fieri solebat, in dictis mantellis eis liceat habere.
Vide Folratura.