« »
 
[]« Follicare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 540b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOLLICARE
FOLLICARE, Follium instar vento [] incluso tumere et agitari. Theodulphus lib. 6. Carm. 18 :
Follicat ampla, quibus turgenti calcea panno,
  Velocique pedi vilis inest caliga.
Tertull. de Pallio cap. 3 :
Chamæleon Follicans ruminat : de vento cibus est.
Apuleius 9. pag. 222 :
Follicantes nares assiduo pulsu tussedinis.
Hoc est, Nares reciproco spiritu agitatæ follium instar. Onomast. apud Martinium : Follico, διασαλαϰωνίζω, id est, Delicias facio, mollitie diffluo, temere sumtuosus sum, ut exponit idem Martinius. Salacon quidam Autolici pater mollis et luxui deditus fuit.
P. Carpentier, 1766.
Proprie est Incedere fractis gressibus, molliter et delicate. Vide Salmas. in not. ad Tertul. pag. 153.