« »
 
[]« Follicare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 540b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOLLICARE
FOLLICARE, Follium instar vento [] incluso tumere et agitari. Theodulphus lib. 6. Carm. 18 :
Follicat ampla, quibus turgenti calcea panno,
  Velocique pedi vilis inest caliga.
Tertull. de Pallio cap. 3 :
Chamæleon Follicans ruminat : de vento cibus est.
Apuleius 9. pag. 222 :
Follicantes nares assiduo pulsu tussedinis.
Hoc est, Nares reciproco spiritu agitatæ follium instar. Onomast. apud Martinium : Follico, διασαλαϰωνίζω, id est, Delicias facio, mollitie diffluo, temere sumtuosus sum, ut exponit idem Martinius. Salacon quidam Autolici pater mollis et luxui deditus fuit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Proprie est Incedere fractis gressibus, molliter et delicate. Vide Salmas. in not. ad Tertul. pag. 153.