« »
 
[]« 2 follis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 540c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOLLIS2
2. FOLLIS, Genus monetæ, apud Byzantinos potissimum. Glossar. Latin. Græc. : Φόλλις, Æs. Anonymus Combefisianus in Romano Lacapeno num. 44 :
Ἒνα ἕϰαστον ἄνθρωπον ἄνα φολέας δεϰαπέντε.
Vetus Gloss. MS. et Papias : Nummi, Folles dicuntur, a sacculo, quo conduntur. Glossæ antiquæ MSS. : Nummi autem idcirco Folles dicuntur a sacculo, quo conduntur, a continente id quod continetur appellatur. Prius numus Argyrus nuncupabatur, quia quamplurimum ex argento percutiebatur. S. Augustinus lib. 22. de Civit. Dei cap. 8 :
Et quendam piscem... trecentis Phollibus vendidit.
Evodius Uzalensis Episc. lib. 1. de Miracul. S. Steph. cap. 14 :
Insuper etiam acceperunt pecuniam creditam prope 20. millia Folles.
Vide eumdem Augustin. lib. 3. contra Crescon. cap. 29. et quæ annotamus in Syntagmate de nummis inferioris Imperii. Vide præterea Baronium ann. 330. n. 42. et seqq. Glossar. mediæ Græcit. in Φόλλα, et Eccardum ad tit. 1. Legis Sal.
Follera, Follis, qui et Folleralis, de qua voce mox. Charta ann. 1178. apud Rocchum Pirrum in Archiep. Messan. :
Laici vero 13. facient eleemosynas, et 30. vices singulis sabbatis unusquisque singulas ad oleum portabit Folleras.
Folleralis, Follaris, Follis æreus, monetæ species. Marcellinus Comes :
Nummis, quos Romani Teruncianos, Græci Follerales vocant, Anastasius Princeps suo nomine figuratis, placabilem plebi commutationem distraxit.
Ita editio ann. 1546. et Terentianos, pro Teruncianos ; at Sirmondi Follares præfert, quomodo etiam Falco Beneventanus ann. 1140. de Rogerio Rege Sicil. :
Induxit etiam tres Follares æreos Romesinam unam appretiatos.
Lampridius in Heliogabalo, centum Folles æris dixit ; Folles enim alii erant ærei, alii argentei. De utrorumque valore quædam annotavit Sirmondus ad S. Augustin. Serm. 40. in Notis.