« »
 
[]« 1 foragium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 544a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORAGIUM1
1. FORAGIUM, Jus quod domino feudi competit, non pro perforatione dolii vinarii, ex quo vinum promitur ad vendendum in popinis, ut quidam volunt ; sed pro pretio a domino imposito vino, quod a Tabernariis et Cauponibus distrahitur. Charta Ivonis Abb. S. Dionysii ann. 1169 :
Foragium hominum cursim vel in transitu in villa vina vendentium habebit, etc.
Charta ann. 1231. in Tabulario S. Bertini :
Qui vinum vendiderit, dabit de dolio vini sextarium ad Foragium.
Consuetudo Lorriacensis ann. 1187 :
Et de vino suo, quod de vineis suis habuerit, Foragium non quoque reddet.
Versus antiqui apud Cousinum lib. 1. Histor. Tornacensis pag. 324 :
Tradita Canonicis a Rege Foragia vini
Distribuunt illis æqua ratione ministri.
Charta Willelmi Castellani S. Audomari in Chronico Andrensi pag. 527 :
De Foragio videlicet totius vini, quod ad usus proprios Ecclesia Andrensis... comparavit.
Aresta ann. 1295. in Regesto Parlamenti B. fol. 107 :
Cum ipsi ex dono Regum Franciæ, ut dicebant, Foragium habeant, in civitate Tornacensi de quolibet dolio vendito certam portionem seu mensuram vini, etc.
Charta ann. 1166. in Tabul. S. Dionysii de Nogento :
Si aliquis hominum, qui Vicecomiti Foragium[] semel dederit in aliena terra manens, si se ad manendum in territorio S. Sepulcri transtulerit, Vicecomes Foragium suum de eodem et ibidem habebit, quamdiu vineas, quas tunc temporis habebat, tenuerit.
Litteræ Roberti Abbatis S. Columbæ Senon. ann. 1231. ex Tabul. Sangerm. :
Habebamus præterea in dicta villa hospites et rotagium, videlicet duos denarios pro unaquaque quadrigata vini, et Foragium, scilicet unum sextarium vini de quolibet dolio, quod venditioni exponebatur.
Charta P. Abbatis Compend. ex Chartul. ejusdem Monast. :
Dedimus etiam atque concessimus prædicto Petro clerico nostro jus integrum, quod habebamus,... in dicta domo, videlicet roagia, Foragia, vintrægia.
Philippus Mouskes in Hist. Fr. MS. :
Et s'eut la vouerie ausi,
Et les Forages leur guerpi,
De vin, de cervoise, et de miés,
Quel Kil soient noviaus u viés.
Charta Philippi Comitis Flandriæ apud Hemeræum pag. 45. et 168 :
Justitiam Laicalem.... et teloneum, et Fuer vini.
Infra Foragium dicitur. Magnum Tabularium Corbeiense :
Li Abbés fait mettre Fuer es vins con vent à broke, quant mestier est. Forum vini,
in Charta Pacis oppidi Faræ ann. 1207. apud Thomasserium in Consuet. Bituric. pag. 437. De foragio et jure foragii agunt Fleta lib. 2. cap. 73. § 9. Hemeræus in Augusta Viromand. pag. 109. 179. 180. 259. Doubletus in Hist. Monast. S. Dionysii pag. 434. 907. Loisellus in Hist. Bellovacensi pag. 274. Raguellus in Juribus Regiis verbo Forage, etc. Vide Afforagium, Forum, Pertusagium.
Foratagia Vini, apud Laurentium de Leodio in Hist. Episcopor. Virdunensium pag. 288. nisi Legendum sit Foragia, quod puto. Vide Pugillus.
P. Carpentier, 1766.
Eo tamen sensu vocabulum Foraige interdum usurpari certum videtur ex Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1511. fol. 77. v° :
Et si paieront... les demeurans audit lieu droix de tonnelieu, et Foraige, bouffel, etc.
Ibid. fol. 100. v°. :
Les droix de tonnelieu, et Foraige, bouffel, afforaige du vin qni sera vendu.
Ubi Afforaige, Jus significatur, quod pro vini pretio a domino imposito, et Foraige, quod pro perforatione dolii vinarii exigitur. Vide Afforagium et infra Foratio.