« »
 
[]« Forceps » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 547c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORCEPS
FORCEPS, Fabricæ corruptæ Forfices dicuntur. Gl. Isid. quæ sic emendandæ sunt ex Glossis MS. Regii, Forceps, Fabri, qui corrupte Forfices dicuntur. Isid. Orig. 20. 13 : Forfices secundum etymologiam, si a filo dicuntur F ponitur, ut Forfices quæ sunt sartorum : si a pilo per P ut Forpiceps, quæ sunt tonsorum : si ab accipiendo per C. ut Forcipes, eo quod formum capiant, quæ sunt fabrorum. Formum enim dixerunt antiqui calidum. Festus habet : Forcipes dicuntur, quod his forma, hoc est, calida capiuntur. Hæc ad emendationem Glossarum Isid. cum Forceps Latinum sit.
P. Carpentier, 1766.
Forcesces et Forcettes, nostris. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 113 :
Lequel Perrinet meu et tempté de convoitise rongna d'une Forcesces quatre desdiz florins.
Aliæ ann. 1394. in Reg. 147. ch. 104 :
Icellui curé tira unes Forcettes,.... et d'icelles féri par le visage le suppliant.
Hinc Fourceller, Forcipe tondere, apud Guignevil. in Peregrinat. humani generis MS :
Se Fourcellé et tondu estes,
Si comme fol dessus les testes, etc.
Forcipes, quorum gemino dente componitur ignis in lychnis, inter vasa ac ministeria sacra reponuntur a Durando lib. 1. Ration. cap. 3. n. 29. Forcipes etiam adhibitos reverentiæ causa ad tangendam sacram Eucharistiam, auctor est Macer in Hierolexic. Hinc idem esse quod Græci λαϐίδα vocant, Latini Cochlear existimat. Vide Gl. med Græc. in voce Λαϐίς, et Lat. in Cochlear. In Synodo Limensi ann. 1586. Forceps dicitur Ferrum ad coquendum panem Eucharisticum. Vide Forfex.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forcipes adhibiti in carnificinis Martyrum, qui triplicis speciei distinguuntur. Consule Baron. in Notis ad Martyrol. 26. Junii.
Forceps Oris, pro Rostro avis, quod forcipis figuram referat, apud Radulfum in Miraculis S. Richardi Cicestr. Episc. num. 13. Vita S. Guthlaci Anachoretæ n. 11 :
In quo matutinæ volucres avido Forcipe pipant.
Adde num. 23. et 25.