« »
 
[]« Foresta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 549c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORESTA
FORESTA, Foreste, Forestus, etc. Saltus, silva, nemus : Cambro-Britannis, qui, ut aiunt, priscam linguam Gallicam et Britannicam retinent, Fforest, Germanis Forst. Lindwodo, Foresta est,
ubi sunt feræ non inclusæ ; Parcus, locus, ubi sunt feræ inclusæ
. Ockamus cap. Quid Regis Foresta est :
Foresta est tuta ferarum mansio, non quarumlibet, sed silvestrium, non quibuslibet in locis, sed certis, et idoneis, unde Foresta, E mutata in O, quasi Feresta, hoc est, ferarum statio.
Eadem habet liber Niger Scacarii Anglici, cujus auctor creditur Gervasius Tilleberiensis, apud Spelmannum. Alii, quod foris stent, forestas dictas putant. Vide Menagium in Dictionario Etymol. Gallic.
Foreste. Vita S. Gudilæ Virg. n. 39 :
Per circumadjacentem Forestem exturbabat rapidas feras a sedibus suis.
Fere semper accus. casu Forestem scribunt. Occurrit præterea hæc vox apud Laurentium Leodiensem in Episcopis Virdun. pag. 323. in Charta Childerici Regis apud Bolland. 1. Febr. pag. 235. In Charta Bertradæ ann. 722. inter Probat. Hist. Lotharing. tom. 1. col. 269. in Præcepto Lotharii Regis ann. 861. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 178. in Charta Caroli Simplicis apud Miræum in Diplomat. Belg. lib. 2. cap. 17. in Charta ann. 1040. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 733. et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forastium. Charta Conradi II. Imp. pro Ecclesia Cathedrali Camerac. ann. 1146. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 181 :
Forastium etiam tendens in longitudine e Sanasionis monte usque ad illum locum, ubi duæ Helpræ cadunt in Sambram.
Forastum, et Forestum, apud Baldricum in Chr. Cameracensi lib. 1. cap. 108. Ditmarum lib. 3. pag. 27. in Charta Caroli M. in Præcepto Otionis I. imper. ann. 945. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 285. in Tabular. S. Mauritii de Carnoet, et Kemperlegiensi, Miræum tom. 2. Diplom. Belg. pag. 1128. apud Crantzium in Metrop. lib. 1. cap. 2. in Privilegiis Ecclesiæ Hammaburg. pag. 186. etc.
Foresta, in Edicto Philippi Pulcri ann. 1302. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 455. apud Perardum in Burgundicis pag. 28.
Forestus, in Capitulari de Villis cap. 11. in Charta ann. 1300. apud Ludewig. tom. 6. pag. 40. apud Ditmarum lib. ult. pag. 110. etc.
Forasta, in Chartis Alemannicis Goldasti cap. 31.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forestia. Charta Adæ Dominæ de Firmitate Ansculfi pro Monast. Rodoliensi (Reuil) ex Archivo ejusdem :
Et quicquid præfati Monachi pari modo in eisdem locis poterunt juste et legaliter acquirere, sine extirpatione Forestiarum.
Foreste Dominicum, Silva Regia, in Lege Longob. lib. 1. tit. 22. § 7. Carol. M. 71. apud Eginhardum Epist. 7. et in Charta Ludovici Pii Imperatoris apud Ughellum tom. 5. pag. 618. Forestes, in eadem Lege Longob. lib. 3. tit. [] 35. Lud. Pii 49. in Charta Caroli M. ann. 20. regni ejus. Silvæ ad Regem pertinentes, in Vita S. Richarii, silvæ scilicet majores, quas Principes sibi reservabant, quo in iis, certis anni tempestatibus, venationi indulgerent, quæ aliis prorsus in iis erat interdicta : adeo ut Guntrannus Rex Chundonem Cubicularium Regium, qui bubalum venando in Vosago occiderat, morte mulctarit, ut refert Gregorius Turon. lib. 10. cap. 10. Sed et ipsis Regum filiis in iis venari fas non erat, quod exerte habetur in Capitulis Caroli C. tit. 43. cap. 32. cujus locum hic afferam, quod aliquot forestarum dominicarum nomina et situs prodat :
In quibus ex nostris palatiis filius noster, si necessitas non fuerit, morari, vel in quibus Forestibus venationem exercere non debeat. Carisiacus penitus cum Forestibus excipitur. Silvacus cum toto Laudunensi similiter. Compendium cum Causia similiter. Salmotiacus similiter. In Odreia villa porcos non accipiat : et non ibi caciet, nisi in transeundo. In Attiniaco parum caciet. In Verno porcos accipiat tantum. Arduenna penitus excipitur, nisi in transeundo, et villæ ad servitium nostrum similiter. In Ligurio porcos et feramina accipiat. Aristallum cum Foreste penitus excipitur. In Lens, et Wara, et Astenido, et feramina et porcos capere potest. In Rugitusit, in Scadebolt, et in Launif, tantummodo in transitu, et sicut minus potest. In Crisiaco similiter. In Lisgo porcos tantum accipiat. Ut Adelelmus de Forestibus diligenter sciat, quot porci et feramina in unaquaque a filio nostro caciata fuerint.
Adde Capitulare 1. Caroli Mag. ann. 802. cap. 39. Atque ut aliquid de forestis istis Regiis ibi recensitis adnotem,
Carisiacum, locum hodie Kiersi sur Oyse nominari in pago Suessionensi, multis probaturus est propediem vir doctissimus Jo. Mabillonius, ubi celeberrimum extitit regium palatium : et ab eo haud procul Foreste, seu silva, in qua
Ludovicum Pium ex more autumnalem venationem complevisse
ann. 820. refert Eginhardus in Annalib.
Silvacum, in Laudunensi pago, locum hodie Selve dictum, haud procul Fara oppido, ubi est Vedogiensis silva, statuit idem Mabillonius.
Venationis Regum in Causia silva, quæ et Cotia Scriptoribus passim, ad Compendium, meminerunt Gregorius Turon. lib. 4. cap. 21. Fortunatus in Vita S. Medardi, Gesta Regum Francor. cap. 29. etc. Hodie Forest de Compiegne appellatur.
Quæ Odreia villa hic appellatur, Audriaca dicitur in Annalibus Francorum Bertinianis annis 865. 867. 871. 873. 878. et apud Eginhardum Epist. 52. Odriacum et Hodricium, in Chartis Dagoberti et Caroli M. apud Doubletum pag. 676. 721. statuiturque inter Ambianos et Atrebates, quam quidem eamdem esse cum Ariaco, vulgo Aire, multis probavit Malbrancus lib. 5. de Morin. cap. 4. 9. 11. 13. 14. 15. 16. lib. 7. cap. 58. cui adjacet ingens silva, quam Vastlau, seu vastum saltum vocant.
De Attiniaco et Verno Palatiis, quibus adjunctæ fuere silvæ regiæ, quædam adnotamus, ubi de Palatiis regiis. Broili ad Attiniacum Palatium meminit Capitulare triplex Caroli Mag. ann. 808. cap. 10.
Venationis regiæ in Ardenna, seu Arduenna silva crebra mentio est in Annalibus Francorum ann. 802. 804. 813. 819. 822. 823. []
Aristalli, seu Heristalli Palatii mentio pariter non semel occurrit in iisdem Annalibus.
Lens etiamnum habetur oppidulum in Attrebatibus.
Astenidum videtur esse Satanacum in Lotharingia, quod Astenai olim, nunc Stenai dicitur.
Crisciacus etiamnum nomen retinet in Comitatu Pontivi, hodie Cresci, cui adjacet ingens ejusdem nominis Foreste. Criscecus villa in Pontio, apud Fredegarium cap. 96. Crisciagus, in Gestis Regum Franc. cap. 45. Crisciacensis silva in Vita S. Richarii.
Aquisgranensis forestis meminit Charta Caroli M. pro Ecclesia Osnabrugensi ann. 840.
Vosagi celeberrimæ silvæ, in qua regiæ venationes fiebant, mentio est etiam passim apud Scriptores, Gregorium Turon. lib. 10. cap. 10. Fortunatum lib. 7. Poem. 4. in Annalib. Franc. ann. 805. 806. 817. 821. 825. etc.
P. Carpentier, 1766.
Foresta de Bieria inter regias annumeratur, in Charta ann. 1317. ex Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 33. r°.
Fiebant autem istæ venationes a Principibus nostris cum tota Palatii comitiva. Hinc Venationes publicæ vocantur forestæ ipsæ Regiæ in Chronico Montis-Sereni :
Erat circa locum ipsum Venatio publica Imperatoris.
Sub autumnum ut plurimum fiebant : unde Venationes autumnales dicuntur Eginhardo ann. 820. 822. 826. Venationes ex more, more solito, solennes, ut loquitur idem Eginhardus ann. 817. 819. 820. Juxta morem Francorum, ut auctor Vitæ Ludovici Pii ann. 817. Idem ann. 822 :
Quibus dispositis juxta morem Francorum Regum autumnale tempus venationibus insumpsit.
Ut olim veteribus Gallis, quod testatur Arrianus lib. de Venatione cap. 34. ita fuit venatio Francis omnibus familiare exercitium. Quippe cum venatio artis bellicæ pars ac imago semper habita sit, et, ut ait Aristides Orat. in Minervam, τῆς πολεμιϰῆς μορίον τέχνης, μᾶλλον δὲ εἰϰών. Seu, ut Philo Judæus in Vita Mosis :
Ἡ μὲν γὰρ τῶν ἀγρίων θήρα στρατηγιϰὸν ϰατ᾽ ἐχθρῶν ἐστι γύμνασμα.
His artibus futuri Duces olim imbuebantur, inquit Plinius in Paneg. Philippus Mouskes in Carolo M. :
Et nules gens en tout le mont
Si volontiers kacier ne vont,
Ne en riviere, com François,
Et orent fet tousjours ançois.
Id pariter de Francis omnibus, et Francorum Principibus testantur Scriptores alii. Aimoinus lib. 1. Hist. cap. 21. in Clodoveo :
Ut Moris est Francorum venatui insistere.
Et lib. 2. cap. 37 :
Indeque venationis gratia exercendæ, cujus studiosos fore Francos supra meminimus, Cociam silvam ingressus, etc.
Gesta Dagoberti Regis cap. 2. de ipso Dagoberto :
Cum adolescentiæ ætatem, ut Genti Francorum moris est, venationibus exerceret, etc.
De eodem cap. 23 :
Exercitiis viritim (f. virium) et venationibus assidue utens, in omni agilitate corporea strenuus atque incomparabilis erat.
Angradus Monachus in Vita S. Ansberti, de Theodorico Rege :
Venatibus, ut sibi gentilitium erat, indulgens.
Idem de Chlotario prodit Fredegarius Scholast. cap. 42. Eginhardus de Carolo M. :
Assidue exercebatur in equitando ac venando, quod illi gentilitium erat : quia vix ulla in terris natio invenitur, quæ in hac arte Francis possit æquari.
Poeta Saxonicus lib. 5 : []
Hic se venatu, nec non equitando frequenter,
  Fecerat ignarum desidiæ penitus.
Alcuinus, sive quis alius auctor Poematis de Carolo M. editi a Canisio :
... Etenim nemora inter opaca
Hic pater assidue Carolus venerabilis heros
Exercere solet gratos per gramina ludos,
Atque agitare feras canibus, tremulisque sagittis
Sternere cornigeram, nigraque sub arbore turbam.
Sed et
filios, quam primum ætas patiebatur, more Francorum equitare, armis, ac venationibus exerceri fecit
, ut est apud eumdem Eginhardum. Ludovicum Pium venatoriis etiam exercitiis vacasse testantur Theganus cap. 19. et auctor Vitæ illius ann. 817.
Ut vero omissis priscis Regibus ad recentiores transeamus, Ludovicum XI. venationi operam impensius dedisse tradit Monstrelletus 3. vol. pag. 97. Id ipsum scribit Thuanus de Carolo IX. cujus de Venatione liber in omnium manibus versatur. De Ludovico XIII. norunt, qui etiamnum sunt superstites.
Fateor tamen Regibus nostris non peculiare fuisse venationis studium, quod ab antiquis etiam Principibus cultum, exemplis aliquot probavit Meursius in Notis ad Lycophronem.
Præ cæteris autem Reges Angliæ Normannicos venationis perinde studiosos extitisse, ex Scriptoribus constat,
qui in tantam erupere insaniam, (verbis utor Joannis Sarisber. lib. 1. Policrat. cap. 4.) ut hostes naturæ fierent, conditionis suæ immemores, divini judicii contemptores, dum in vindictam ferarum, imaginem Dei exquisitis suppliciis subjugarent : nec veriti sunt hominem pro bestiola perdere, quem Unigenitus Dei redemit sanguine suo.
Quibus quidem verbis utrumque Willelmum, Nothum et Rufum, et Henricum I. carpit ; ac Nothum quidem, qui ut auctor est Robertus de Monte ann. 1084. et Bromptonus, ei, qui cervum aut aprum cepisset, oculos evellebat, ut qui feras, tanquam earum pater, amaret : Willelmum vero Rufum, qui, ut habet Knyghtonus lib. 2. cap. 7.
tantam exercuit per forestas duritiam, quod pro dama hominem suspenderet, pro lepore 20. solidis plecteretur, pro cuniculo 10. sol. daret.
Rufi in venatores sævitiam pluribus etiam exagitat Eadmerus lib. 2. Hist. Novor. pag. 48 :
Hac fide in ipso proficiente, ad hoc quoque lapsus est, ut Dei judicio incredulus fieret, injustitiæque illud arguens, Deum aut facta hominum ignorare, aut æquitatis ea lance nolle pensare, astrueret. Exempli causa 50. circiter viri, quibus adhuc illis diebus, ex antiqua Anglorum ingenuitate, divitiarum vestigia quædam arridere videbantur, capti sunt, et calumniati, quod cervos Regis ceperint, mactaverint, manducaverint. Negant illi. Unde statim ad judicium rapti, judicantur injectam calumniam examine igniti ferri a se propulsare debere. Statuto itaque die, præfixi pœnæ judicii pariter subacti sunt, remota pietate et misericordia. Erat ergo misericordiam videre, etc.
Denique Henricus 1.
Feras propter venationis delicias plus justo diligens, in publicis animadversionibus cervicidas ab homicidis parum discernebat.
Verba sunt Willelmi Neubrigensis lib. 1. cap. 3. et lib. 3. cap. 26. Quo etiam referenda ista ex laudato Joan. Sarisberiensi :
Quæ fere naturæ sunt et de jure occupantium fiunt, sibi audet humana temeritas inspiciente Domino vendicare, et idem juris in omnibus ubicunque sunt statuit, ac si claustri sui indagine universa cinxisset ; quodque magis mirere, pedicas parare, avibus laqueos [] texere, allicere modis vel fistula, aut quibuscumque insidiis supplantare, ex edicto sæpe fit criminis, et vel proscriptione bonorum mulctatur, vel membrorum punitur salutisque dispendio. Volucres cœli et pisces maris communes esse audieras, sed hæ fisci sunt, quas venatica exigit ubicunque volant.
Paulo mitior fuit Henricus II.
qui hujusmodi transgressores carcerali custodia sive exilio ad tempus coercuit
. At Ricardus I. Henrici II. filius in Assisa de forestis, apud Roger. Hovedenum pag. 784. veteres Leges in usum rursum revocavit, statuitque, ut qui ei de venatione et forestis forisfecissent, et inde essent convicti, plenaria de illis justitia fieret, qualis facta fuerat tempore Henrici avi sui, videlicet ut amitterent oculos et testiculos. Verum postea pœnam hanc sustulit ipse Ricardus.
Hanc enim legem de venatione sublatam, inquit Matth. Paris ann. 1232. in hoc temperavit, quod cum apud Reges antecessores ejus, si quilibet in fraude venationis deprehensi fuissent, eruebantur oculi eorum, abscindebantur virilia, manus vel pedes ... truncabantur. Sed tale judicium pio Regi Ricardo visum est nimis inhumanum, ut homines ad imaginem Dei creati, pro feris, quæ juxta legem naturalem generaliter omnibus sunt concessæ, de vita vel membris periclitarentur, ut id faciendo feris ac bestiis deterior videretur. Hoc enim solummodo sufficiebat ei, ut quilibet in culpa deprensi, vel Angliam abjurarent, vel pœnam carceralem subirent, vel pœna punirentur pecuniali, salvis omnibus vita et membris.
Tandem Edwardus I. in magna Charta Libertatum Angliæ cap. 10. vetuit, ne ullus de cætero vitam vel membra amitteret pro venatione regia, sed gravi mulcta, vel carcere, aut exilio puniretur.
Cum igitur ea laboraret insania Willelmus Nothus, terram, ut ait Gualterus Mapæus, vetus Scriptor, apud Camdenum in Britannia,
Deo et hominibus abstulit, ut eam dicaret feris et canum lustris, a qua 36. matrices Ecclesias extirpavit, et populum eorum dedit exterminio.
Brompton. de Notho :
In silva venationis, quæ nunc nova foresta vocatur, villas et Ecclesias plures eradicari, gentem extirpari, et a feris habitari fecit.
Et infra, de Rufo :
Ad novam regiam forestam, Anglice Ychene dictam, quam pater suus Willelmus Bastardus hominibus fugatis, desertis villis, et subreptis Ecclesiis, per 30. et eo amplius miliaria in saltus et lustra ferarum redegerat, etc.
Quod alii perperam Rufo adscribunt, de quo ita Knyghtonus :
Fecit forestas in multis locis per medium regni, et inter Southamtonam et Prioratum de Twinam, qui nunc vocatur Christohyrke, prostravit, et exterminavit 22. Ecclesias majores, cum villis, Capellis et maneriis atque mansionibus : secundum vero quosdam 52. Ecclesias parochiales, et fecit de loco illo forestam novam, quam vocavit suum Novum herbarium, et replevit eam cervis, damis, et aliis feris, parcens illis per 7. annos venatus gratia.
Cui sententiæ, falsæ licet, favent Versiculi Joannes Withi Episcopi Wintoniensis ab Camdeno laudati.
Ut vero in eadem Nova foresta Walteri Tirelli sagitta percussus interierit Rufus, narrant Scriptores Anglici omnes. Sed et Brompton. ann. 1100. perinde ut alii, ante Rufum, Ricardum Henrici I. fratrem, a suo Milite, inter venandum, in eadem foresta confossum scribunt. In qua etiam Henricus, Nothi e filio Roberto nepos, dum feras contentius [] insectatur, ramusculis, ut olim Absalom, appensus, animam efflavit. Hæc tristia regalis familiæ fata sic perstringit Joan. Sarisberiensis :
Nostrorum quoque temporum luctuosis instruimur exemplis ab hujusmodi inquietudine temperare, cum proceres nostros inter venandum veris variisque miraculis indignatio divina percusserit, bestialemque sæpe invenerint exitum vitæ, qui, dum licuit, bestialiter vixerant. Regibus quoque ipsis manus Domini non pepercit, et in malitiam eorum condignam et gloriosam exercuit ultionem.
Hanc porro forestam Novam Ytene, vel Ychene appellatam fuisse scribunt Simeon Dunelmensis et Brompton. ann. 1100.
Præter novam forestam in Regno Angliæ 68. forestas, præter chaceas 13. et parcos plus minus 781. ut et earum nomina et situs, recenset Spelmannus.
Plena Foresta, Jus utendi foresta, et in qualibet illius parte. Regestum Philippi Aug. Herouvallianum fol. 69 :
Plures sunt, qui debent 2. denar. pro brenagio, et habent herbagium in communi foresta, donando pro unaquaque vacca 1. den. Pro fructibus Plenæ Forestæ donat quisque unam gallinam, sive 2. den. nisi possit affidare, quod fructum non habuit.
Foreste, Forestis, Vivarium piscium. Charta Childeberti Regis pro Abbatia S. Germani Parisiensis :
Has omnes piscationes, quæ sunt et fieri possunt in utraque parte fluminis, sicut nos tenemus, et nostra Forestis est, tradimus ad ipsum locum, etc.
Charta Caroli C. pro Monasterio S. Dionys. apud Doubletum pag. 789 :
Pari etiam voto attribuimus eis Forestam piscationis atque venationis.
Alia ejusdem Regis apud eumdem pag. 803 :
Pari etiam modo attribuimus illis in ipsa aqua Forestam piscationis.
In alia, pag. 806. Foresta aquatica dicitur. Carolus M. in Capitul. ex triplici lege cap. 18 :
De Forestis, ut forestarii bene illas defendant, simul custodiant bestias et pisces, etc.
Adde Capit. 2. ann. 813. cap. 19. Charta Caroli C. apud Perardum in Burgundicis :
Silvam ubi possint saginari porci 600. Forestam piscium in aqua a ponte Divionis castri usque ad Roriacum.
Adde Chronicon S. Benigni pag. 412. Charta Zuenteboldi Regis apud Sammarthan. in Abbat. S. Apri :
Concessimus... nostram piscationem scilicet in Foresta nostra super fluvium Mosellæ in unaquaque hebdomada dies duos, etc.
Alia Gaufridi Meldensis Episcopi ann. 1211. in Tabul. Campan. :
Conquerebantur, quod Comitissa volebat facere forestam in aqua de Nongento.
Forestas vero piscium vivaria appellasse videntur nostri, quod majoribus illis silvis adjuncta essent et vivaria. Capitulare 2. ann. 813. cap. 19. de cura villicorum :
In Forestis mansum regale, et ibi Vivaria cum piscibus, et homines ibi maneant.
Forestare, Silvam in forestem convertere, forestæ adscribere, jus forestæ concedere ; Forestem noviter instituere, in Capitul. 4. ann. 819. cap. 7. et lib. 4. Capit. cap. 42. 65. Charta Conradi Imp. ann. 1029. in Chronico Episcopor. Mindensium pag. 736 :
Quandam silvam... Forestari concessimus, et banni nostri districtu circumvallavimus, ea videlicet ratione, ut nemo ulterius in eodem Foresto absque prælibati Episcopi suorumve successorum licentia potestatem habeat venandi, sagittandi, retia aut laqueos ponendi, aut ullo ingenio feras decipiendi, quæ merito sub jure banni continentur.
Alia ejusdem Imperat. ibid. : []
Supplicans, quatenus nos quoddam Forestium sui scilicet juris per Imperiale nostri præceptum Forestari faceremus, etc. Forestæ noviter institutæ,
in Append. 3. Capit. lib. 4. cap. 3 :
De Foreste, quam Autharius Comes habere vult, ubi ea prius non fuisse dicitur, ut Missi nostri rei veritatem inquirant, etc.
Charta Zwendib. reg. ann. 895. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 332. col. 2 :
Omnem ergo sylvam, quæ est intra supradictos terminos, per bannum nostrum omnibus prohibemus, et ex ea Forestem facimus, atque inde præscriptum (præceptum) scribi jussimus, ut deinceps ullus hominum in ipsa bestiam capere, quacumque venationis arte, absque possessoris ejus licentia præsumat.
Vide Eicchorn. Histor. Jur. Germ. § 199.
Afforestare, Eadem notione. Charta Forestæ Joannis Regis Angl. apud Matth. Paris :
Omnes bosci, qui fuerunt Afforestati per Regem Ricardum fratrem nostrum... statim desafforestentur, nisi fuerint dominici bosci nostri.
Adde eumdem ann. 1225. pag. 223. et in Additam. pag. 100. et Fletam lib. 2. cap. 40. § 2. Charta Afforestata, in veteri Inquesta apud Willel. Dugdale in Antiquit. Warwicensib. pag. 665.
Inforestare, Idem quod Afforestare. Matth. Paris ann. 1245 :
De regiæ forestæ, vel terræ Inforestatæ occupatione.
Forestæ vero creandæ ritum ita describit Spelmannus : Constituuntur, regio diplomate viri aliquot graves et prudentes, qui locum forestæ designatum intuentur, lustrant, et terminis manifestis circumscribunt. Perimpleto hoc, et in Cancellariæ monumentis (de more) inscripto, Rex præconis voce ipsum locum, seu regiunculam, per totum Comitatum, ubi sita est, forestam edicit, forestæque legibus communitam. Prohibet insuper ut nemo ea turgeat audacia, quod sine majestatis venia aliquam illic exerceat venationem, diciturque jam locus Afforestari, et, ut cæteræ forestæ, in omnibus valere. Magistratus deinceps, officiales et ministros cooptat, quorum munera lex ipsa dictat et consuetudo.
Infeofare Rex dicitur Baronem cum libera Foresta, cui jus forestæ concedit, in Legib. Forest. Scoticar. cap. 21. § 1.
Deaforestare, Terras de Forestæ jure demere, et in pascua aut culturam redigere. Charta Edwardi I. Regis Angl. tom. 1. Monastici Angl. pag. 939 :
Concedimus etiam... quod omnes terræ et tenementa sua, et hominum ac tenentium suorum in maneriis et locis prædictis, tam in bosco, quam in plano existentia, sint Deaforestata extra omnem potestatem Forestariorum Viridariorum, Regardatorum, Agistatorum, et omnium aliorum Ballivorum et ministrorum forestæ nostræ, et quod possint de boscis suis, de maneriis prædictis pro voluntate sua... commodum suum facere, et boscos illos assartare, et in culturam redigere.
Charta alia tom. 2. pag. 176 :
Totam hayam nostram de Langewath... quam nobis et successoribus nostris per cartam suam Deafforestavit, etc.
Alia Henrici III. Regis tom. 3. pag. 125 :
Ita quod bruilli prædicti cum landis, pratis, et omnibus suis pertinentiis, tam in bosco, quam in plano Deafforestentur, et quieti sint in perpetuum de regardo, vasto, venatione, et de omnibus, quæ ad forestam vel forestarios, vel eorum ministros pertinent, quos quidem bruillos prædictus Episcopus et successores sui assartare, excolere, et fossato sive haia claudere poterunt, etc.
Charta [] apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Sciatis non omnino Deafforestasse forestam de Brewood de omnibus quæ ad forestam et forestarios pertinent. Quare volumus et firmiter præcipimus quod prædicta foresta et homines in illa manentes et hæredes eorum sint Deafforestati in perpetuum.
Willelmus Malbesbur. ann. 1300 :
Item postulaverunt, ut Deafforestationes, pro quibus angustiabantur omnes divites plebis, a Rege sæpius concessas, sed hactenus opere non completas, remota ulteriori dilatione fieri juberet decretas.
Vide Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 3. pag. 1142. et Disafforestare.
Reaforestare, Forestam vastatam et in novalia conversam rursum ad forestam redigere. Exstant apud Goldastum tom. 1. Constit. Imperial. pag. 318. 320. Diplomata aliquot Henrici VII. Imp. ann. 1309. et 1310. quibus facultatem concedit, silvam in agros redactam,
in arbores et in silvam, sicut solebat esse primitus, redigendi
.
Forestagium, Jus utendi foresta, Jus Forestense, in chart. ann. 1017. Alsat. Diplom. num. 189. Jus Forestiæ. in alia ann. 1196. ibid. num. 360. vel ipsa præstatio pro jure utendi foresta, seu in ea capiendi rationabile estoverium, ut aiunt Practici, atque in iis Bracton. lib. 4. de Assisa novæ dissaisinæ cap. 41. et tit. de actione dotis cap. 18. scilicet
ad ædificandum, ardendum, claudendum, etc
. Ugutio : Lucar, pecunia vel pretium ex luco collectum, quod vulgo dicitur Silvaticum, id est, Forestage, Gallice. Catholicon parvum :
Lucar, Fourestage.
Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituric. Ch. 135 :
Reddant Monachi de unoquoque furno unam eminam avenæ de Forestagio, quamdiu acceperint silvas ad opus furnorum.
Charta Guillelmi Regis Sicil. ann. 1173. apud Ughellum in Archiep. Beneventan. :
Concedimus etiam in dicto Monasterio cedua lignorum absque ullis Forestagiis, etc.
Charta ann. 1114. tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. col. 202 :
Ego Bernardus del Burg, et ego Geraldus... forestarii prædicti nemoris donamus et concedimus Deo et B. Mariæ et Magistro Geraldo de Salis ejusque successoribus in perpetuam eleemosynam Forestagium et omne aliud ex integro, quod habebamus vel requirere poteramus in nemore quod Delonium vocatur.
Inquisitio de juribus Dalphin. in loco Visiliæ tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 122 :
Item pro Forestage seu nemore Visiliæ capiebat Sescalcus apud Visiliam pro qualibet bestia quæ ibat ad nemus unum denarium in Nativitate Domini, et pro quolibet homine adducente ligna unum obolum, exceptis hiis qui nemus habebant. Item habebat Sescalcus in Forestage Sescalciæ in Nativitate Domini pro qualibet bestia 1. den. pro singulis pariis bovum 1. den.
Charta Alienoræ Reginæ Angl. apud Beslium pag. 598 :
Habebunt in eis (nemoribus) Forestagium et pasnagium, et cætera omnia, quæ antecessores eorum habebant temporibus Comitum Pictavensium, ita quod neque vendent, neque donabunt.
Charta Idæ Comitissæ Bononiensis in Tabul. S. Judoci :
Eidem Ecclesiæ Forestagium condonavi et reddidi de terra B. Judoci inter Cantiam et Asteiam adjacente, sive sit de ejus feodo, sive de jure possessivo.
Regestum Castri Lidi in Andibus fol. 50 :
De nemoribus Militum et feodalium de foresta ipsi habent exempla sua, tali conditione, ut ipsi non poterunt exemplare, nec vendere, nec dare omne Forestagium. De foresta, sive sit de domo, [] sive sit de dolio, sive de cuba, sive de merreno vinearum, dominus de Lopelando habet totum Forestagium, scilicet de 12. den. 1. den.
Charta Joannis Comitis Augi :
Do prædictæ Ecclesiæ (S. Michaelis de ulteriori portu) avenam et frumentum de Verleio, quæ pertinet ad Forestagium, etc.
Ubi
Forestagium videtur usurpari pro alia quavis præstatione. Charta Occitanica ann. 1312. ex 48. Regesto Tabularii Regii num. 29 :
Nec non et medietas quistæ et Forestagii valebant, etc.
Ut in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 59. § 2 :
Doanas, Forestagia, plateatica, passagia, etc.
Charta Herberti Vicecomitis Thoarcensis ann. 1099. apud Sammarth. in Abbat. S. Florentii Salmur. :
Castrum de Nois, Forestagium, pasnaticum, vendam atque pedagium hominum S. Nicolai, etc.
Charta ann. 1247. in Regesto Comit. Tolosæ :
Terras cultas et incultas, boscos et bartas, prata et pascua, taillivos et expletivos, venationes et Forestagia, quercos, etc.
Testamentum Guillelmi de Marolio ann. 1250. ex Archivo Cameræ-Fontis :
Et pro eadem deservienda dedissent viginti octo arpenta terræ suæ apud Meriacum, et circiter quatuor libratas percipiendas in Forestagio et piscatione quadam quam habebam apud Meriacum in Materna.
Tabularium Veteris-Villæ :
Prædicti Milites in illa terra habere se Forestagium dicebant. Sed Johannes Dolensis Johanni filio Gualterii de Laugan magistro forestario suo donavit 12. den. Andegav. singulis annis reddendos de mangerio suo de Tiavel in excambio hujus Forestagii. Insuper dimisit ei sciphos et scutellas quæ ipsi reddebant annuatim de Forestagio suo de Tanoart ad curiam suam tenendam in die Nativitatis Domini et Resurrectionis.
Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 600 :
Donavi... 3. forgias... liberas et absolutas et quitas, et omne ferrum, quod in eis fabricabitur, ab omni teloneo, et Forestagio, et passagio, et ab omni genere consuetudinum.
In veteri Charta vernacula mentio fit
du Forestage, qui se leve à cause du four bannal.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1214. ex Chartul. S. Aviti Aurel. :
Consuetudinem quandam, quæ Forestagium appellatur, annis singulis persolvendam Pithuerense capitulum reclamaret, etc. Forestage,
eadem acceptione, in Ch. ann. 1309. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 347. r°. col. 1 :
Les champars des terres et des lins, et les jarbes des Forestages de la ville, prisiez diz livres Parisis... Derechef les tourteaux de Noel du Forestage, cinc solz Parisis.
Charta ann. 1303. in Chartul. Pontiniac. pag. 194 :
Laquelle redevance, est appellée chevaige, Forestage ou herbaige, pasturaige ou panaige des bois de Contest.
Alia ann. 1414. in Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 66 :
Pour droit de Forestaige à cause de l'usaige qu'ilz ont en tous les bois d'usaige,... un pain de deux deniers et un denier Parisis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex his omnibus facile colligitur Forestagium præsertim usurpatum fuisse pro Telonio seu pensitatione, quæ in forestis exigebatur a forestariis, pro plaustris et equis colonorum, aliorumve, qui per suæ forestæ baillivas, seu limites, onera portabant : ita ut idem sit quod Cheminagium. Id iterum firmare licet ex Charta Edwardi I. Reg. Angliæ apud Blount in Nomolex. Anglic. :
Et sint quieti de theloneo et passagio, et de Forestagio, et theloneo aquarum et viarum forestam meam contingentium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quibus vero Forestagium seu jus utendi foresta competebat, iis non modo [] licitum erat ligna ad usus suos cædere, sed et pecus suum in foresta pascendum ducere poterant. Jus autem Forestagii personale est, non reale, ut definitum fuit in Camera Comput. Belli-joci ann. 1418. adeo ut destructa domo juri Forestagii obnoxia, jus quoque illud simul exstinguatur. Verum si aliæ domus ædificentur, earumque possessores eo jure uti voluerint, integram debent Forestagii præstationem : sed si duæ domus, vel, ut aiunt, duo foci conjungantur, tunc, licet eodem jure utantur, unicum tamen debetur Forestagium.
P. Carpentier, 1766.
Forestaige, eodem sensu, in Reg. 13. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1510. fol. 36 :
Pour le Forestaige des bos de Guisy et Oresmeaulx..... A esté ordonné que Pierre Moittye..... sera commis forestier et garde des bos d'Oresmeaulx.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forestagium, Officium forestarii. Liber niger Scaccarii pag. 215 :
Et ego ipse custodio Forestagium Regis de feodo meo, et debeo ire cum corpore Regis in servicio suo paratus equis et armis, cornu meo in collo meo pendente.
Forestaria, vel Forestarium, Idem quod Forestagium. Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1197. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 722 :
Ego vero illam nemoris quartam partem in manus meas libere resignatam, tanquam meam propriam ab omni advocatione et villicatione et Forestaria, et quorumlibet hominum incisione liberam et emancipatam, sæpe dictæ Ecclesiæ S. Dionysii in eleemosynam... libere et legitime donavi.
Vita S. Henrici Imper. tom. 3. Julii pag. 759 :
Contulimus ad supradictam Sedem Episcopalem villas cum omnibus pertinentiis videlicet cum pratis, pascuis, campis, forestis, Forestariis, cellariis, censibus, aquis, etc.
Chartul. Capituli Ambian. :
Sciendum etiam quod in parte decimæ Forestarii habent Canonici duos modios, unum frumenti et alium siliginis.
Charta ann. 1264. apud Augustinum du Pas in Stemmat. Armoric. :
Asserebat habere debere in plesseia et laeya, et aliis nemoribus usuagium suum, tam ratione forestariæ seu forestarii, quod idem Guillelmus habebat in foresta et nemoribus nobilis viri Petri Tornemine, quam pro ratione successionis Gaufridi dicti Hersard, patris videlicet, ad portandum de lignis ad sua ædificia construenda et reparanda, et ad pascendum porcos suos cæteraque animalia sua in eisdem plesseia et laeya.
Charta S. Ludov. ann. 1248. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 533 :
Præcipio quod defectus dictorum duodecim modiorum, in Forestaria mea de Briodo, singulis annis in festo beati Michaelis, per manus forestariorum meorum dictis monialibus persolvatur. Et volo et præcipio quod quicumque dictam Forestariam tenuerit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Foresteria, Eadem notione. Charta præposit. Compend. ann. 1186. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 11. r°. col. 2 :
Concedimus iterum Foresterias Compendii et Giroldi mesnilii propter ducentas et sexaginta libras ceræ, et totidem gallinas nobis annuatim reddendas. Frosterie,
eodem intellectu ; unde Frostier, qui ejusmodi præstationem debet, in Charta Frider. ducis Lothar. ann. 1255. ex Chartul. eccl. Romaric. ch. 33 :
Nous avons ou vaul de Champz trente dous Frostiers restorables et douze peschours restorables, où nuls ne prent rien maques nous... Ou ban d'Arches avons nous nostre Frosterie, que puet croistre et descroistre.
In alia ann. 1295. ibid. Fourestiers, pro Frostiers. []
Forestaria, Præpositura, seu Balia, ita appellata in Monasteriis et Ecclesiis Canonicorum, apud Innocent. III. PP. lib. 13. Epist. 55. cui forte forestarum incumbebat cura, aut advenientium extraneorum, quos Forestarios nuncupabant.
P. Carpentier, 1766.
Bulla Joan. XXII. PP. qua Phil. regi concedit annalia benef. eccl. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 100 r° :
Declaramus ut concessum tibi hujusmodi privilegium nullatenus extendatur ad... prioratus, supprioratus, claustrales, Forestarias, cellarias, infirmarias, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forestaria Camera, apud Franciscanos, præsertim Capucinos, domus accommoda excipiendis fratribus hospitibus, quos Forestarios vocant.
Tegula percutitur, cum frater Forestarius recens advenit
. Necrologium Franciscanorum Silvanect. :
Dedit isti Conventui 80. francos pro reparatione loci tam refectorii... quam Cameræ Forestariæ contiguæ.
P. Carpentier, 1766.
Forestaria Custodia, Officium forestarii. Charta Guill. de Castro-novo ann. 1202. in Reg. forest. comitat. Alencon. etc. ex Cam. Comput. Paris. fol. 65. r° :
Concessi in foresta de Guernoile Forestariam custodiam et clientellam in feodo.
Forestale, Idem quod Forestagium. Arestum Paris. 11. April. 1319 :
Quod essent ab antiquo in possessione vel quasi quieta et pacifica scindendi, capiendi, et portandi ligna pro usu calefagii, et ædificiorum dicti Monasterii, necnon dandi et vendendi ea cuicunque pro libito suæ voluntatis, ac ibidem venandi, ac fera animalia capiendi soli et in solidum et de feris animalibus ibidem caput et pedes et alia usagia consueta a venatoribus habendi et levandi, et etiam forestandi ibidem, et forestarios habendi et tenendi, et Forestale levandi et exigendi a quibuscumque personis ligna capientibus, seu animalia sua immittentibus in quadam parte nemoris, etc.
Forestarius qui Forestas seu silvas curat, servat : Forestier, vel Sergent de bois, in Consuet. Meldensi art. 177. Lingon. art. 3. Montensi cap. 53. Senon. art. 154. Victriac. art. 120. Ducatus Burgund. art. 7. Comitat. Burg. art. 58. Nivernensi tit. 17. art. 13. 14. et Britanniæ art. 230. 402. Charta Pipini Regis Franciæ pro Monast. S. Dionysii, apud Doubletum pag. 699 :
Necnon et diversa feraminum genera, seu et Forestarios cum ipsorum mansibus in ipsa foreste per diversa loca commanentes.
Tabularium Savigniac. :
Radulfus Filgeriarum Dominus concessi Monachis Savigneii elemosinam quam dedit eis Conanus Dux Britonum in foresta Redonensi, et tanquam primus et princeps Forestariorum eamdem donationem confirmavi.
Vide paulo inferius. Protoforestarius. Adde Capitulare de villis cap. 10. Custos silvarum, apud Gregorium Turon. lib. 10. cap. 10. et in Legibus Wisig. lib. 8. tit. 5. § 1. MS. :
Tant que il vindrent un pou ains l'esclairer
A la maison Bernard le Foreter :
Icil devoit le boschage gaiter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forestarius Nuncius. Instrum. ann. 1350. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 479 :
Item, quod dicti Consules possint auro quolibet, seu quovis, creare unum Nuncium Forestarium, seu Bannerium, qui habeat jurare in manibus dictorum Consulum, de bene et fideliter habendo in regimine dicti banni, seu Forestarii, qui etiam executiones ad instantiam et requestam dictorum Consulum[] faciat, et compellendo ad solvendum talliam, seu tallias indictas, seu indicendas compellat, et forestas, devesias, seu nemora dictæ Universitatis defendat et custodiat.
Vide Bannerius in Bannum 1.
L. Henschel, 1840–1850.
Equitator In Foresta, in Abbrev. Rotul. tom. 1. pag. 43. Edw. iii. Heref. rot. 31.
Forestarii Regii, qui Custodes regii saltus dicuntur, apud Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 20. Custodes saltuum villarumque regiarum, in Chron. Fontan. cap. 1. Maurontus in Vita S. Richarii cap. 12. appellatur Silvarum regiarum procurator ; in Chronico Hariulfi lib. 1. cap. 19 :
Silvarum ad Regem pertinentium dispositor et custos ; Regius Forestarius,
apud Aimoinum lib. 5. cap. 47. et Ermentarium in Vita S. Philiberti cap. 16. Capitulare de villis cap. 10 :
Ut majores nostri, et Forestarii, poledrarii, cellularii, decani, telonarii et ceteri ministeriales ea faciant, et sogales donent de mansis eorum ; pro manuopera vero, etc.
Forestarius de Feodo, Qui forestariam feodalem possidet, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 330. in Addit. ad Matth. Paris pag. 100. 101. et in Fleta lib. 2. cap. 41. ubi opponitur
Forestarius de non feodo. Forestarius capitalis de feodo
, ibid. cui subsunt Forestarii de feodo. Regestum Ludovici Ducis Andegav. fol. 99 :
Juhel d'Avaugour Chevalier est homme lige du duc d'Anjou à cause d'une Foresterie Faiée sise en la forest de Maienne.
Forestariorum vero feodatorum munus hisce exequitur Charta Arnaldi de Hispania Domicelli ann. 1273. in Regesto homagiorum Ducatus Aquitaniæ, pag. 6 :
Item dixit et recognovit se tenere in feudum a dicto domino villam et homines de Botujas cum pertinentiis, et Custudiam saltuum, quos saltus dixit quod debet custodire pro dicto Domino Rege : et si invenerit aliquem venantem, qui non debeat venari pro natura sua, scilicet quod sit nobilis, aut jure suo debeat venari, debet ipsum capere, et habere equitaturam suam, si quam habet, et canes, et debet personam reddere in castro Burdegal. et si habeat venationem, primum quarterium debet portare Constabulario, et de gagio tertiam partem.
Charta Joannæ Reginæ Castellæ et Comitissæ Pontivi ann. 1255. ex Tabulario S. Vulfranni Abbatisvill. pag. 20 :
Volumus etiam, quod Custodes forestæ nostræ, quicumque sint, teneantur erga Capitulum juramento præstito apud Cresciacum, quod nemus prædictum Decani et Canonicorum fideliter abservabunt, ita quod de omnibus foresteris et emendis in dicto nemore evenientibus... medietatem percipient, sub juramento custodum nemoris sibi super hoc præstito.
In ejusmodi Forestariorum abusus pluribus invehitur Petrus Blesensis Epist. 95.
Foresterii. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 653 :
Parcite mihi, quia sum de sancta Juliana et Foresterius defensalis dominæ Ducissæ.
Vide Constitutiones Siculas lib. 3. tit. 38. § 1.
P. Carpentier, 1766.
Foresterius Magister, Qui forestas curat, Gall. Maître des eaux et forets. Constit. MSS. Caroli reg. Sicil. :
Officiales omnes debent jurare, scilicet justitiarii secreti,... magistri Foresterii, magistri massarii, etc.
P. Carpentier, 1766.
Forestarius, Agrorum custos, Gall. Messier. Charta Phil. II. reg. Rom. ann. 1208. tom. 2. Hist. Leod. pag. 389 :
Si quis civium terram extra civitatem alicubi in episcopatu tenet,... non potest cogi [] ut fiat ibi villicus, sive Forestarius.
Vide infra Forestus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Foresterius, Custos hortorum, vinearum, etc. Gall. Messier. Statuta villæ Montis-olivi Diœcesis Carcasson. ann. 1231. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 968 :
Item, quod Consules,... potestatem habeant custodes villæ et Foresterios hortorum, vinearum, agrorum et aliarum possessionum instituendi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Foristarius. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 28. col. 2 :
Martinus colonus S. Germani habet secum infantes 11... et est Foristarius de silva et vinea dominica.
Brev. 6. sect. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forstarius. Charta Udonis Episc. Tullens. inter Probat. Hist. Tullens. pag. 80 :
Forstarios et custodes ex antiquo possidet in vineis supradicti loci.
Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 72 :
Cum ministerialibus duobus, id est, Forstario et decano qui retenent pro se sol. 1. et denar. 111.
Brev. 13. sect. 99.
Forestarii ad custodiendos campos, in Charta Chrodegangi Episcopi Metensis ann. 765. apud Meurissium pag. 169.
Protoforestarius, Dignitas in Anglia, quæ hodie exolevit. Is res forestæ procurabat, cognoscebat de causis ad forestam pertinentibus magna cum auctoritate, et a forestariis aliis ratiocinium exigebat. Idem Justitiarius de foresta, dicitur Matthæo Westmonasteriensi ann. 1252. et Rogero Hovedeno pag. 784. Erant autem duo simul, quorum hic Cis-Trentanis, ille ultra Trentam constitutis forestis præfectus erat. Protoforestarios Angliæ aliquot recensent Scriptores.
Hugonem de Nevilla, seu de Novavilla, Matthæus Wesmonast. ann. 1211. et Matth. Paris. ann. 1244. Rog. Hoved. pag. 784.
Joannem Biset, qui obiit ann. 1242. idem Westmon. pag. 1242.
Joannem de Nova-villa, Hugonis filium sub Henrico III. qui obiit ann. 1246. iidem Westmonast. et Parisius.
Galeridum de Langlea, a fluvio Trenta usque ad regnum Scotiæ ; et
Robertum Paslewe, seu Passelew, in partibus australibus Angliæ, usque ad eumdem fluvium Trenta, quibus successores dati ann. 1253.
Ernoldus de Bosco Miles, loco Roberti, qui obiit ann. 1255. et
Joannes de Lexintona Miles, loco Galfridi Matth. Westmon. pag. 351. 353. 360. Matth. Paris pag. 606.
Exolevit postea Protoforestariorum nomen, qui Justitiarii forestarum, et Itinerantes nude dicti sunt, quorum alter Cis-Trentanis, alter Ultra-Trentanis forestis præfectus est. Rogerus Hovedenus, de Henrico II. Rege Angl. pag. 624 :
Eodem anno obiit Thomas filius Bernardi qui post decessum Alani de Neovilla constitutus erat summus Justitiarius omnium Forestarum Angliæ a domino Rege : quo defuncto Dominus Rex divisit forestas suas Angliæ in diversas partes, et unicuique partium præfecit quatuor Justitiarios, videlicet duos Clericos, et duos Milites, et 2. servientes de domo et familia ipsius custodes venationis et viridis super omnes alios forestarios tam Regis, quam Militum et Baronum, et misit eos placitare placita forestæ secundum suprascriptam assisam forestæ.
Idem pag. 784 :
Per Hugonem de Nevilla summum Justitiarium omnium Forestarum Regis in Anglia.
Meminit idem Justitiariorum Forestarum itinerantium.