![[]](img/image.png)
FORESTIA, ut Forestagium, Jus utendi foresta. Reg. forest. comitat. Alencon. etc. in
Cam. Comput. Paris. fol. 55. r°. ex Charta Thomæ comit. Pertic. ann. 1214 :
Ad universorum notitiam volumus pervenire nos dedisse et concessisse pro suo servicio Gervasio Calabre et hæredibus suis Forestiam forestæ de Belismo, cum omnibus pertinentiis suis : quæ pertinentiæ sunt tales, quod dictus Gervasius et ejus hæredes possunt capere viride nemus ad faciendum sua hebergamenta, et mortuum nemus ad calefaciendum, et pasturam suis pecudibus et porcis ; arbores vero, quæ ceciderint in foresta prædicta, usque ad quinarium numerum percipient.Sed nihil impedit quominus de custodia forestæ seu Gruaria intelligas. Vide supra in Foresta et Gruarius 1.