« Forestolium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 554c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORESTOLIUM
FORESTOLIUM. Aimericus de Peyrato Abbas Moissiacensis in Vita Caroli Magni in Cod. MS. 1343.
Bibl. Regiæ fol. 83 :
Demum cantores artis musicæ peritissimi in Forestolio librum expleta Offerenda tenentes apertum, prædulci... melodia hanc Sequentiam cecinerunt melodisenter in memoriam et laudem defuncti.Ubi ipsemet Glossator. :
Forestolium vero est, in quo cantant in choro Clerici seu Religiosi, quod Pulpitum appellatur. Ambonem autem dicimus locum, in quo prædicatur, etc.Forte quasi Foris stallum, quod a stallis discedant ad analogium cantaturi. Vide Forastollum et Faldistorium.