« Forfang » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 555a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORFANGFORFANG, Forfeng, Forefeng, et Forfengen, voces ejusdem
originis et notionis : a Saxonico forefang, vel fore-feng, vocabulo composito ex fore,
ante, et fang, captio, prehensio, apprehensio. Est igitur Forfang, Spelmanno captio
obsoniorum, quæ in foris aut nundinis ab aliquo fit, priusquam minister Regis ea ceperit,
quæ Regi fuerint necessaria. Fleta lib. 1. cap. 47. § 15 :
Forfeng, quietantiam prioris prisæ designat. In hoc enim delinquunt burgenses London. cum prisas suas ante prisas Regis faciunt.Vide Leges Inæ Regis cap. antepenult. et Leges Willelmi Nothi vernaculas cap. 6. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 669. etc. Vide Prisa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forbenge, Eadem notione, in Charta Henrici I. Reg. Angl. ann. 1123. apud
Th.
Blount in Nomolex. Anglic. : Et sint quieti de wardwite, et de utlewe et Forbenge et withfange, etc.

