« »
 
FORIS 1, FORIS 2.
[]« 1 foris » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 556c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORIS1
1. FORIS, Extra, præpositio cum accusativo. Recapitulatio Legis Salicæ § 3 :
Si quis porcellum... Foris domum furave rit.
Occurrit passim.
Foris esse dicuntur Gentiles, quod extra Ecclesiam sint. S. Hieronymus in Prologo in Job :
Heliu vero et Balaam typum præferunt Philosophorum, qui Aforis, id est, Extra fidem positi, insidiantur Ecclesiæ Dei.
Idem Epist. 25. ad Paulam cap. 4 :
Non debemus exire de templo, id est, de proposito Christiano, non Foras egredi, incredulitati videlicet gentilium commisceri.
Victor lib. 1. de Persecut. Vandal. pag. 12 :
Cœpit per conversationem operum bonorum venerabilis et reverendus haberi, etiam ab eis, qui Foris sunt.
Anastasius in S. Silvestro PP. :
Probatus ex omni parte, etiam et ab his, qui sunt Foris, testimonium habere, bonum, etc.
Constitutio 10. in Append. ad Cod. Theod. ubi de extraneis feminis Clericorum :
Sed hac societate, seu amicitia non penetret, fama contaminat, datque sinistris rumoribus locum alterni sexus adjunctio, cum Foris positos, ac publico jure viventes ad inlecebram crimine trahit obscœnæ suspicionis exemplum.
Tertullian. de Præscription. Hæretic. cap. 8 :
Nationes vero numquam penes deum... et Foris semper.
Commodianus Instr. 24 :
Exis inde Foris, iterum tu fana requiris.
Et Instr. 37 :
Exis pro Foribus : inde et ad idola vadis.
Vide S. Hieronymum Epist. 22. et Epist. 83. sub finem, S. Augustinum de Vera Relig. cap. 8. lib. 3. contra Parmen. cap. 4. lib. 7. de Bapt. contrat Donatist. cap. 1. lib. 3. cap. 19. et Ep. 170. etc. Sic Græcis οἱ θύραζε, οἱ ἔξω, Gentiles dicuntur non semel apud Gregorium Nyss. in Vita S. Gregorii Thaumat. Theorianum in Legat. Psellum de operat. dæmon. etc. Vide S. Ambrosium lib. 1. de Offic. cap. ult.
Foris Positi, dicebantur excommunicati, quod extra Ecclesiam essent, et ab ea arcerentur ; Extra Ecclesiam constituti, apud Cyprianum Epist. 55. Idem Epist. 52 :
Quisquis jam Episcopus fieri voluerit, Foris fiat necesse est.
Et mox :
Profanus est, alienus est, Foris est.
Adde Epist. 69. 73. etc. Contra, Fideles dicuntur, qui intus sunt, i. in Ecclesia, apud S. Augustinum lib. 3. contra Donatist. cap. 10. Foras exire, hoc est, ab Ecclesiæ communione recedere, apud eumdem S. August. lib. 2. contra Crescon. cap. 4.
Foris præterea esse dicebantur Hæretici. Facundus Hermianensis lib. 2. cap. 2 :
Et illi quidem qui videntur in Ecclesia falsi fratres, qui utinam Foris essent, modo negantibus non resistunt, quinimo et laudantur. Quod ut nos seducerent, fallaciter immiserunt : ut postea nobis ab ipsis, vel ab his, qui Foris sunt, dicatur hæreticis, etc.
S. Hieronymus lib. 3. in Ruffinum cap. ult. :
Quid loquar de hæreticis, qui licet Foris sint, tamen se nominant Christianos ?
[]« 2 foris » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 556c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORIS2
2. FORIS, Dominium, jus ; Foro, eadem notione, Academ. Hispan. Proces. ann. 1351. MS. sub Petro III. reg. Aragon. :
Nequeant... concedere aliquod guidaticum, supersedimentum, elongamentum, aut subscriptæ contumaciæ remissionem, vel dilationem præsentis judicii,..... aut alia quæcumque, quæ in proficium, beneplacitum aut Forem aliquem dictarum personarum, vel alicujus seu aliquorum [] ex ipsis, possent cedere quovis modo, directe vel etiam indirecte.