« Forisfamiliare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 559b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORISFAMILIARE
FORISFAMILIARE, Aliquem foris familiam ponere, emancipare. Dicitur vero proprie filius
Forisfamiliari, cum partem hæreditatis a patre vivente accipit,
eaque contentus est, ita ut amplius petere non possit. Regiam Majestat. lib. 2. cap. 33. §
7. 8 :
Potest siquidem filius in vita patris sui Forisfamiliari, si pater quandam partem terræ suæ sibi assignet, et saisinam faciat inde sibi in vita sua, ad petitionem et bonam voluntatem ipsius filii, ita quod de tanta parte terræ sit ei satisfactum. Tunc non poterit hæres ipsius filii, de corpore suo genitus, aliquid amplius petere contra patruum suum de residua parte hæreditatis avi sui, quam partem patris sui.Vide Leges Burgor. Scoticor. cap. 124. et 125. § 4. Bracton. lib. 1. cap. 10. § 1. et Skenæum de Verbor. significat.
P. , 1766.
◊ Sent. arbitr. ann.
1223. ex Chartul. S. Steph. Autiss. : Cum dictus Nalinus non sit separatus vel Forisfamiliatus a Regnaudo fratre suo majore Egligny, dicimus quod nec burgesiam potuit percipere apud S. Mauricium, nec per dominum Drochonem potuit aut potest, quandiu Forisfamiliatus non fuerit, se reclamare, nec dominus Drocho eum retinere.Ubi Forisfamiliatus dicitur is, qui, paterna hæreditate inter fratres divisa, partem sibi competentem accepit ; cui usque eo non licet alium sibi ascescere dominum ab eo, quem agnoscebat pater.
P. , 1766.
Forifamiliare, Idem. Charta Blanchæ comit. Trec. ann. 1218. in Chartul. Campan. Cam. Comput.
Paris. : Donavi... ecclesiæ S. Memmii Cathalanensis uxorem Grisi, fratris Henrici Guemart, hominis ejusdem ecclesiæ, feminam meam de corpore, cum pueris suis, qui tunc non Forifamiliati erant.Alia ann. 1322. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 228 :
Sitost comme il seront Forfamilié de leurs peres et il venront à tenir mariage, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forisfamiliatus, Emancipatus. Charta ann. 1251. in Chartulario AB. Sangerman. fol. 227 :
Super dicto molendino nichil poterat reclamareFiliæ extra proprii domini feudum maritatæ parentum hæredes esse non poterant. Vide Forismaritagium.(Sanctysma pro sua filia)eo quod dictus Renoldus erat tempore mortis suæ homo eorumdem Abbatis et Conventus de corpore, ut dicebant, nullos habens hæredes de suo corpore in potestate sua existentes, ut dicebant, et dicta Sanctysma jam erat Forisfamiliata et maritata cum ipso Johanne, quando idem Renoldus decessit.