« »
 
[]« Forisjudicare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 559c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORISJUDICARE
FORISJUDICARE, Forjudicare, Rem, aut possessionem quampiam per judicium vel sententiam abjudicare, auferre ; possessione exuere, privare. Breve, apud Bractonum lib. 4. tract. 3. cap. 5. § 2 :
Et non permittas quod A. capitalis dominus feodi illius habeat custodiam illius terræ, quia in prædicta curia nostra Forisjudicatus de illa custodia, eo quod terra illa teneri debet de socagio, etc.
Ubi Bractonus ipsa voce abjudicatus utitur :
Custos Abjudicatus est de Custodia sua, forte propter vastum, etc.
Chronicon vernaculum Franciæ MS. incipiens ab anno 1222. desinens in ann. 1293 :
Et fut Fourjugié au Roy d'Engleterre toute Gascoigne, et toute la terre qu'il avoit ou Royaume de France.
Historia Gall. Dovorensis Cœnobii tom. 2. Monastici Angl. :
Agardé feust que cele charte n'avoit nule valor, et ensi fust le Priour et le Chapitre de Canterberi Forjugé [] de leur demande.
Adde Leges vernaculas Guillelmi Nothi cap. 39.
Forisjudicati dicuntur rei criminis atrocioris, qui in judicium per bannum publicum citati, non comparent, annoque elapso, omni defensionis aditu per sententiam forjudicationis, ab ipso judice de novo pronuntiatam excluduntur, et pro damnatis habentur. Chr. Dominici de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 574 :
Tunc præfata Regina responsalibus dicti Comitis acceptis, eas ordinato Consilio legi jussit, et lectis earumque tenore suscepto, eumdem Comitem, consilio sibi dato, Forjudicationis sententia condemnavit.
Friderici I. Imp. in Const. Sicul. lib. 2. tit. 3 :
Pœnam eorum, qui in contumacia perseverant, dignis stipendiis prosequi cupientes, statuimus, si quis infra annum a die banni edicti numerandum, coram Magistro Justitiario, qui eum bannierat, minime comparuerit, vel etiam successori ejusdem, bonis suis, ut prædictum est, infiscatis, post ipsius anni decursum, eumdem Forjudicari debebit, nulla omnino licentia postea remanente, se super principali causa criminis defendi. Sed perinde habeatur ac si confessus de crimine, de quo accusatus fuerat, esset per definitivam sententiam condemnatus. Sic Forjudicatus habebitur, prout in aliquibus nostri imperii partibus nuncupantur, quasi foris omnem aditum judicii constitutus. Interim sibi judicii limina præcludentur, quod se contumacem etiam fuisse negare non possit, qui nec per se tempore tanto comparuit, nec per alium prætendentem legitimam causam suæ absentiæ et probantem extitit excusatus. Nullo sibi appellationis seu supplicationis remedio Forjudicatus superesse cognoscat, quoad omnia fere pro mortuo habeatur, et hostis publicus reputetur, sic ut ab omnibus offendatur impune, adeo quod si ipsum occiderit aliquis, nullam proinde calumniam mereatur ; sed prœmium a gratia nostræ Serenitatis expectet, etc.
Adde lib. 1. tit. 54. § 1. lib. 2. tit. 4. 6. 7. 8. 9. et Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 88. 89. 91. 92. 93. 104. Huc spectat, quod habet Henricus Knyghton. lib. 2. cap. 4. ann. 1087 :
Quod si more solito latro taliter egerit, et forte fortuitu ad Ecclesias vel ad Sacerdotum domus frequenter evasit, oblatione restituta, Forjuget et redeat : et si forte reditum fecerit, nullus eum hospitari præsumat.
Ubi lego Forjugé (id est, Forjudicatus) non redeat. Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 195 :
Se un home est ou plusiours ont fait trayson vers le Seignor, et ils sont Forjugez par esgart, ou connoissance de Court come traitours, à moi semble que eaus et tous les heirs de celui, ou de ceus qui ensi sont Forjugés, sont desheritez dou fié, et de l'heritage qui estoit des Forjugez ains que il fit la trayson, come ceus qui y furent puis nés, etc.
In Charta ann. 1266. in probat. Hist. Guinensis pag. 291. Terres Forjugées, sunt prædia confiscata. Adde Jacobum Hemricurtium de Bellis Leod. cap. 2. et Pactum Tongr. ann. 1403. in Magno Recordo Leod. pag. 41. 44.