« »
 
[]« Formata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 565b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMATA
FORMATA, Divina Eucharistia. Ordo Romanus, ubi de benedictione Episcopi :
Cum autem venerit ad communicandum, Dominus Pontifex porrigit ei Formatam, atque sacratam oblationem integram.
Ubi perperam Menardus Epistolam formatam hic innui censuit. Miracula sancti Stephani Episc. Cajacensis, seu Calatini, apud Michaelem Monachum in Sanctuario[] Capuano pag. 185 :
Cum feria 5. sanctus Domini Confessor divina celebrasset, sanctissimumque Eucharistiæ, tam Clero quam populo, tradidisset Sacramentum, quod de Formata supererat, Ecclesiæ custodi magna tutela servandum tradidit, etc.
Synodus Ravennensis ann. 997 :
In sancta hac Ravennate Ecclesia... dudum consuetudo est valde reprehensibilis orta, ut Subdiaconus Corpus Domini, quod Formatum (leg. Formatam) appellant, tempore consecrationis Episcoporum, ipsis vendant Episcopis, et Chrisma vendant Archipresbyteris parochiæ vestræ : in quibus apparet venditio Filii Dei, et venditio Spiritus sancti, etc. Formatam
porro sacram Eucharistiam appellatam puto, a forma, seu figura, sive Crucis, sive Christi, quæ ei imprimi solet : quod etiam docet Durandus lib. 4. cap. 41 :
Σφραγίς, sigillum
, dicitur in Liturgia S. Chrysostomi. Vide Oblata, et Forma 2.