« Formatæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 565c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMATAE
FORMATÆ, Ecclesiasticis Scriptoribus Latinis appellatæ, Epistolæ, quæ Græcis ϰανονιϰαί, quod scilicet Canonibus et Conciliorum
Statutis inductæ fuerint. Ita Formata, nomen genericum est, et convenit omnibus
fere Epistolis Ecclesiasticis, maxime vero
Commendatitiis, Pacificis, Dimissoriis, Communicatoriis, et aliis hujusmodi, quas ad hoc invenere sancti Patres Concilii Nicæni, ut auctor est Atticus Patr. CP.
ne aliqua fraus falsitatis temere præsumeretur. Formatas enim dabant Episcopi Clericis in alias diœceses profecturis, seu commendationis, seu dimissionis, seu communionis gratia, uti de singulis, suis locis docemus. Unde in veteri Scheda de Officio et Ordinatione Episcoporum, edita a Steph. Baluzio, ad eos pertinere dicitur
earum conscriptio epistolarum, quæ Formatæ dicuntur.
◊ De nominis etymo discrepant eruditi. Cujacius, Savaro, et
novissime vir doctissimus Philipp. Priorius in Dissertat. de Literis Canonicis, et aliquot
alii censuere, ita dictas, quod sub certa ac determinata forma, verbisque solennibus,
certis adhibitis præterea notis et signis, concipi solerent. Carolus Labbeus, Schottus,
etc. Formatas appellatas scribunt, eo sensu, quo Formales epistolas dixit
Suetonius in Domitiano cap. 13. quod haberent talem formam, qualem publica instrumenta et
edicta habere solent. Non desunt præterea, qui Formatas dictas volunt a
formis, seu litteris, quæ in earum fine apponuntur : nam formas litterarum
dixit Quintilianus lib. 1. cap. 1. Sirmondus denique ad Goffridum Vindocin. et ad Sidonium
probabili conjectura existimat, Formatas appellatas hasce epistolas, a sigilli
forma, qua muniebantur. Quod potissimum eruit ex Glossis Vaticanis, quæ Formatam
Epistolam, sigillatam interpretantur : quibus consentiunt Glossæ MSS. ad Canones
Conciliorum in Bibl. Regia ad Concil. Carthaginense cap. 23 : Formam scriptam, vel
sigillatam,
et Glossar. MS. veteri Canonum Collect. præmissum in
Bibl. DD. Chauvelin Regior. sigillorum Custodis :
Formata littera, id est, formata aut sigillata ab Episcopo.Unde Formatam, τετυπωμένην vertit Græcus Interpres Concilii Carthagin. in Codic. Canon. Eccl. Afric. cap. 23. est enim τυποῦν, Sigillare. Sigillum autem appositum Formatis testantur Concilium II. Cabilonense can. 41. et Ratbodus Trevirensis in Formata sua apud Ivonem. Est porro forma hoc loco idem quod imago, typus, quod in Episcopi, a quo exarabantur et dabantur formatæ, sigillis, illius vel Ecclesiæ Patroni figuræ exprimerentur : qua testantur passim vetustissima Episcoporum vel Ecclesiarum Sigilla. Sic Formata epistola est ea, quæ forma seu imagine scribentis ac sigillo est munita : quemadmodum dici videtur Lex formata in leg. 4. Cod. Th. de Privileg. eor. qui in sacro Pal. mil. (6,35.) lex sacro Principis typo vel sigillo munita, quæ Græcis istius ævi τύπος passim appellatur. Ita Sigillum posterior ætas epistolam sigillo munitam dixit, ut infra docemus. Vide Cujac. ad leg. 62. de Verbor. oblig. et Mabill. Diplom. lib. 2. cap. 15.
◊ Ejusmodi Formatarum meminerunt passim Scriptores,
Sozomen. lib. 7. cap. 17. Atticus Patr. sub finem Concilii Calchedon. Silvester PP. apud
Joan. a Bosco Vienna pag. 27. Alexander I. PP. Epist. 3. Vigilius PP. Ep. 10. ad Aurelian.
Episc. Arelat. Concil. Milevit. can. 2. African. can. 40. 73. Carthaginense III. can. 28.
Parisiense VI. lib. 1. can. 34. Synodus Romana ann. 826. cap. 25. Concilium Meldense ann.
845. cap. 50. Ravennense ann. 997. can. 3. Rotomagense ann. 1074. can. 3. Beneventanum
ann. 1091. can. 3. Ferrandus Diac. cap. 46. 111. 127. 212. Addit. 4. Ludov. Pii ad Capit.
Caroli M. can. 98. Optatus lib. 2. S. Augustin. Epist. 163. Capitula Guilleberti Episcopi
de Interdictis cap. 1. Ratherius Veron. in Synodica ad Presbyt. pag. 263. Regino in simili
Synodica cap. 79. Lanfrancus Epist. 24. Decreta Calomanni Reg. Hungar. lib. 2. cap. 21.
Sugerius in Ludovico VI. pag. 312. etc.
◊ De iis porro multa congerunt Franc. Bernardinus Ferrarius
lib. 1. de Antiq. Eccles. Ep. cap. 2. et seqq. Baron. ann. 142. n. 6. et seqq. Cujacius ad
Nov. 6. Savaro ad Sidon. lib. 6. Epist. 8. lib. 7. Ep. 2. Sirmondus ad eumdem Sidon. lib.
6. Ep. 3. Browerus lib. 9. Annal. Trevirens. pag. 543. 1. Edit. Justellus ad Canon. Eccl.
universæ, Binius ad Vitam Sixti I. PP. Bignonius ad Formulas veteres, Meurissius in
Episcopis Metensib. pag. 289. Priorius et alii. Formulas Formatarum plures dedit Sirmondus
ad calcem tom. 2. Concil. Gall. pag. 663. et seqq. Habentur etiam nonnullæ in Diurno
Romano cap. 3. tit. 10. apud Papiam verbo Formata, Ivonem Decreti part. 6. col.
433. 434. 435. Burchard. lib. 2. cap. 227. Gratianum distinct. 73. cap. 1. Souchetum ad
Epist. Ivon. 4. Carolum Labbeum ad Synopsin Basilicon pag. 196. Ferrarium lib. 1. cap. 5.
pag. 29. Bignonium in Formul. veterib. cap. 12. pag. 219. 1. Edit. Ughellum tom. 5. Ital.
Sacr. pag. 1288. Steph. Baluzium post Capitularia Regum Franc. et in Nova Collect. Formul.
cap. 39. 40. 41. 43. Philippum Priorium in Dissert. de Literis canonicis, et Eccardum inter vett. formulas quas ad calcem Leg.
Salicæ edidit. Vide Benevalete.
P. , 1766.
◊ Consule Dissertat. Fr.
Domin. Bencini, quam de Literis encyclicis Taurini edidit ann. 1728.Lettres Formées, seu Litteræ formatæ, Regio vel publico sillo sigillatæ, in Consuetud.
Andegav. art. 471. 472. quarum vi juridica decreta executioni mandantur. Statutum pro
Monetariis ann. 1354. in Regesto Cameræ Comput. Paris. sign. 123. fol. 98. v° :
Item que nul ouvrier ou monnoier ne tienne concubine, et s'il la tient, que l'en lui face Formée, et se aprés qu'il auroit formé, il renchoit, qu'il paie pour chascune fois qu'il fourniroit, on rencheroit, un marc d'argent, et soit tenu pour infame.