« »
 
[]« Formortura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 567c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMORTURA
FORMORTURA, Forsmortura, Mortui bona jure hæreditario alicui obvenientia, vel etiam domino, si defuncto non sint hæredes legitimi, Formort, Formoture, vel Formorture, in quibusdam Consuetudinibus, ut in Montensi cap. 36. Cameracensi tit. 7. art. 11. Namurcensi art. 86. Charta Eustachii Laivol ann. 1229. ex Archivo Corbeiensi :
Ego de consensu Leiardis uxoris meæ et liberorum meorum dictam donationem Ecclesiæ Corbeiensi de dictis sex modiis bladii factam, ratam habeo et gratam, et quidquid juris sive in excaantia sive in Formortura, sive quocumque alio modo in dictis sex modiis bladi habebam ego vel hæredes mei, vel habere poteramus in [] futurum.
Charta anni 1217. apud Miræum tom. 2. pag. 1213 :
Quæ eis per Forsmorturam accidere poterant.... habemus.
Compositio pacis Margaretam Flandriæ Comitissam inter et Walterum Episcopum Tornacensem atque Balduinum Comminii dominum ann. 1250. ejusdem tom. 1. pag. 1232 :
Notandum insuper quod hospites nostri, qui manent in nostra justicia, non possunt transire vel domicilia sua transferre in terras Episcopi, Canonicorum et Ecclesiæ, nisi in casibus subnotatis : videlicet per successionem vel proximitatem successionis ; ut pote quando terræ vel mansuræ sitæ in dictis terris ad eos devenerunt per Formorturam ; item per matrimonium sive maritagium, etc.
Vox fortassis orta ex Foras, extra, et Mori, quasi diceres, Hæreditas illius, qui moritur extra hæredis patriam seu in terra alterius dominii.
P. Carpentier, 1766.
Formorture, priori notione, in Charta ann. 1332. ex Chartul. 2. Fland. ch. 588. in Cam. Comput. Insul. :
Comme uns débas et contens aient esté entre Philippe de Axpoele d'une part, et ses quatre sereurs d'autre, pour cause de la Formorture de damoiselle Chaterine leur sereur.... Avons dit.... que de la Formorture de ladite sereur, les quatre sereurs Philippe dessusdit auront douze livres Parisis de rente par an.
Altera vero acceptione Fourmorture, inter Redit. comitat. Hannon. ann. 1265. ex ead. Cam. Comput. :
Si a li quens .... Fourmorture de bastart, ki muert sans hoir de se car, et de se femme espousée ; et Fourmorture del estraijer.
Vide Manus-mortua in Manus.