« »
 
[]« Fornellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 569a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORNELLUM
FORNELLUM. Charta ann. 1208. apud V. C. Dion. Salvagnium Boissium lib. de Usu feudor. cap. 24 :
Postea anno Incarnati Verbi 1208. pridie Kal. Januar. in Fornello Archiepiscopi, quod est juxta Ecclesiam B. Mariæ, ipse Guillelmus.... hominium ligium fecit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nisi me fallit animus, Fornellum hic aliisque locus mox laudandis, Aula est concamerata a fornice sic dicta. Id non obscure innuit vox Camera quæ interdum Fornello subjungitur. Tabul. S. Illidii Claromont. :
Actum est hoc anno mccxii. Febr. ii. ante Festum Philippi et Jacobi in Fornello Abbatis. Testes sunt, etc.
Sententia Archiep. Vien. ann. 1228. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 142 :
Actum Romanis in camera cum Fornello domus nostræ.
Maceriæ S. Barbaræ Lugdun. tom. 1. pag. 173 :
Anno Domini mccli.... in Fornello castri S. Marii Raymundus dominus de Medullione fecit homagium et fidelitatem... Petro Abbati.
Charta ann. 1212. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Actum in camera Fornelli monasterii S. Victoris.
Attamen et pro Cubiculo ubi est caminus accipi posse videtur. Et quidem Fornellum pro camini spiraculo usurpatur in Statutis Massil. lib. 3. cap. 1 :
Quod omnis persona habens furnum in civitate Massiliæ, vel ejus districtu, teneatur et compellatur levare in altum Fornellum sive furnerium furni sui in tantum, ad notitiam et cognitionem prædictorum magistrorum lapidum Massiliæ, ut fumus exiens de furno non possit obesse vicinis habentibus domos prope dictos furnos, nec transeuntibus per vicos, vel per carrerias juxta quas sunt, vel erunt positi dicti furni.
Eodem iterum significatu occurrit in Statutis Arelat. MSS. tit. 60 :
Quilibet qui furnum habet, faciat ibi furnellum de lapidibus, et teneatur ipsum et domos ipsius furnerii cooperire de tegulis.
Vide Furnellum.