« Fornilla » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORNILLA
FORNILLA. Regestum Herouvallianum Philippi Aug. fol. 69 :
Donant... de unaquaque domo unum panem in Natali, pro Fornilla furni.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ubi
Fornilla idem videtur quod Furnagium, Præstatio quæ pro coctione furnaria
domino furni penditur. Alia vero notione accipitur in Statutis Massil. lib. 3. cap. 15.
nempe pro ligno quod calefaciendo furno necessarium est, ni fallor : ibi enim de saumatis lignorum non mutandis vel reficiendispræcipitur :
Decernentes similiter inviolabiliter observandum ut nullus de cætero afferat condorsos aliquos, sed Fornillam tantum, et si quis fornellerius contra hæc ausu temerario venire præsumpserit, etc.
P. , 1766.
Fornilhare, Officium fornilherii præstare et exequi.P. , 1766.
Fornilherius, Qui fornillam seu lignum calefaciendo furno necessarium colligit et
ministrat. Charta ann. 1379. ex Cam. Comput. Aquens. : Item habet ibi dicta curia duos furnos in una domo, in quibus homines dicti loci tenentur facere coquere suum panem, et nullus alius potest ibi facere furnum, et pro fornagio dant de triginta panibus unum panem ; dum tamen curia habeat fornerium et Fornilherium, et furnum paratum ad coquendum.Vim vocis enucleatius explicat aliud Instr. ann. 1422. ex ead. Cam. :
Attento quod Curia non habet Fornilherium, et quisque habet de se ligna suis panibus necessaria, quod minime facere debet, ni solum de sexaginta unum... levari debere,... deficiente Fornilherio, prout deficit ;... et sic ipsis Fornilhantibus habere debent et consequi dictam medietatem rectam... Bajulus cognovit debere pro jure furnagiæ panis,... scilicet dum curia habebit fornerium et Fornilherium et furnum paratum de triginta panibus unum, et dum tantum habebit fornerium et furnum paratum, de sexaginta panibus unum.