« »
 
[]« Forschet » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 571b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORSCHET
FORSCHET, Forescheta, Modus agri apud Anglos, acram cum dimidia continens, a Saxonico for, Ante, et sceat, Portio. Sic dicitur quod sit prima pars amplioris agri, viam versus sita. Antiquit. Ambrosden. pag. 531. ad ann. 1399. :
In primis una acra et dimidia videlicet Forschet jacent ibidem.
Pag. 532 :
Partim inter Goldwel-Furlong, et partim inter unam Foreschet in Busthames-Furlong.
Pag. 595 :
Hæc petia terræ Prioris vocatur Heraldspece, et habet unam Forschetam jacentem proxime juxta prædictam meram.
Pag. 537 :
Inter unam Forschetam, quam Hugo Bylendon tenet.
Pag. 538 :
Istæ tres dimidiæ acræ sunt Foreschets, et incipiunt furlong de Long-Cutteswurth.
Denique ibidem :
Hoc furlung incipit cum una Forescheta.
Vide Kennetti Glossarium ad calcem earumdem Antiquit. et supra Forera.