« Forera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORERAFORERA, vox Agrimensorum, apud quos in agrorum distinctionibus pars ea dicitur, quæ latus
          suum alterius fini, fronti seu capiti opponit. In campis arabilibus sulcos habet
          transversos sulcis terræ seu quarentenæ impingentis, hoc est, ut vocant, abuttantis.
            Terra transversalis, quondam Angl. an heavod land, hodie nonnullis
            head-land, quasi dicat terra capitalis (quod ad capita aliarum jaceat)
          nuncupata. Spelman. Charta ann. 47. Edwardi III. Reg.
            Angl. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. : 
        Uno capite abuttante super Foreram Rogeri Attecastel.Charta ann. 1258. apud Madox Formul. Anglic. pag. 88 :
Quatuor selliones super Osolvistonesty ; et duas Foreras super le Grob, etc.Vide Forschet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forreria, Eadem notione. Charta ann. 1348. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosden. pag. 469 :
            Fuit seisitus in manerio domini de una Forreria et iii.... terræ super Alchestre.

