« »
 
[]« 1 fortia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTIA1
1. FORTIA, Forcia, Potestas, dominatus. Leges Hen. I. Reg. Angl. cap. 86 :
Non est eis imputandum, qui tenuerint viam suam, et recedent ab illis, si per omnia se allegient, quod nec consilium eorum, vel auxilium sit in Forcia ipsa.
Sanutus lib. 3. part. 11. cap. 9 :
Redditisque captivis, sive in Fortia essent Soldani, sive ejus filii Conradini.
Et cap. 11 :
Et quod nullatenus vel seipsum ponat sub imperatoris Fortia.
Ita Cortusiorum Historia lib. 7. cap. 18. 20. Regimina Paduæ ad ann. 1317. apud Murator. tom. 8. col. 430 :
De mense Augusti accepta fuit civitas Ferrariæ de manibus tyrannorum, qui eam tenebant pro Rege Roberto... et posita fuit in Forciam et dominium dominorum Marchionum Raynaldi et Azii et Obici.
Occurrit eadem notione in Annalibus Genuensibus Bartholamæi Scribæ lib. 6. ad ann. 1242. et ad ann. 1244. etc. Charta ann. 1313. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. pag. [] 222 :
Et si quo tempore aliquis ipsorum in imperii Fortiam devenerit, sibi extremum furcis supplicium inferatur.
In Forcia alicujus esse. Vetus Inquesta, in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 114 :
Et dictus Gasco in illa emenda non percipiebat, excepto quod servientes Domini Regis et servientes ejusdem Gasconis aliquem caperent insimul ad forisfactum in foresta, in Forcia erit ipsi Domino Regi, et Præpositus medietatem emendæ habebit.
Et fol. 118 :
Juraverunt.... quod ballia Episcopi Aurelianensis... non durat nisi usque ad pontem Albeæ, neque Episcopus neque Præpositus ejus habet prisiam extra, neque Forciam.