« 2 forum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 576b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORUM2
2. FORUM, pro Commeatu, seu cibariis ad alimoniam exercitus, aut plurium, vel etiam privati
alicujus. Chronicon Reicherspergense pag. 263 :
Addidit, si Imperator obsides mitteret, transitum sibi per brachium S. Georgii et Forum concederet.Alibi :
Hilari vultu eos excipientes, Forum pro posse suo exercitui ministraverunt.Odo de Diogilo lib. 1. pag. 13 :
Alemannorum et Hungarorum etiam Reges de Foro et transitu requisivit.Lib. 2. pag. 21 :
Quidam ex parte Regis de securitate sui regni juraverunt, et ipsi Forum idoneum, concambium competens... sacramento simili firmaverunt.Ex mox :
In hacGesta Ludovici VII. Reg. Franc. cap. 14 :(terra)pro voto nobis fuerunt Forum et concambium.
Non est ibi carum Forum rerum venalium, quia satis de bladis et vinis et rebus aliis necessariis per mare navigio advehunt mercatores.Monachus Florentinus de Expugn. Acconensi :
Chron. Sicardi Episc. apud Murator. tom. 7. col. 610 :Ergo postquam inclytus Princeps Romanorum,Intravit monarchiam Regis Ungarorum,Ubertatem omnium dat Rex atque Forum.
Dedit itaque Soldanus obsides, dedit et Forum et victualia equorum.Radulphus de Gestis Frider. I. Imperat. :
Postea inierunt pactum, et dederunt eis bonum Forum, sed porrigebant cum funibus in canistris et paneariis.Vide Fodrum.] Adde Tagenonem Pataviensem, et alios. MS. :
Hinc facere bonum Forum, nostris Faire bon Marché, apud Mich. Scotum lib. 4. Mensæ Philos. cap. 16.De tout le lor rien ne demande,Fors le Marchié de la viande.