![[]](img/image.png)
2. FORUM, pro Commeatu, seu cibariis ad alimoniam exercitus, aut plurium, vel etiam privati
alicujus. Chronicon Reicherspergense pag. 263 :
Addidit, si Imperator obsides mitteret, transitum sibi per brachium S. Georgii et Forum concederet.Alibi :
Hilari vultu eos excipientes, Forum pro posse suo exercitui ministraverunt.Odo de Diogilo lib. 1. pag. 13 :
Alemannorum et Hungarorum etiam Reges de Foro et transitu requisivit.Lib. 2. pag. 21 :
Quidam ex parte Regis de securitate sui regni juraverunt, et ipsi Forum idoneum, concambium competens... sacramento simili firmaverunt.Ex mox :
In hacGesta Ludovici VII. Reg. Franc. cap. 14 :(terra)pro voto nobis fuerunt Forum et concambium.
Non est ibi carum Forum rerum venalium, quia satis de bladis et vinis et rebus aliis necessariis per mareMonachus Florentinus de Expugn. Acconensi :navigio advehunt mercatores.
Chron. Sicardi Episc. apud Murator. tom. 7. col. 610 :Ergo postquam inclytus Princeps Romanorum,Intravit monarchiam Regis Ungarorum,Ubertatem omnium dat Rex atque Forum.
Dedit itaque Soldanus obsides, dedit et Forum et victualia equorum.Radulphus de Gestis Frider. I. Imperat. :
Postea inierunt pactum, et dederunt eis bonum Forum, sed porrigebant cum funibus in canistris et paneariis.Vide Fodrum.] Adde Tagenonem Pataviensem, et alios. MS. :
Hinc facere bonum Forum, nostris Faire bon Marché, apud Mich. Scotum lib. 4. Mensæ Philos. cap. 16.De tout le lor rien ne demande,Fors le Marchié de la viande.