«
2 forus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 577a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORUS2
2. FORUS, seu
Fori, Lex vel Consuetudo municipalis, Hispanis
Fuero. Glossæ
MSS. :
Fori, edicta regalia.
◊ Marca lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 2. n. 12.
Foros
appellari putat, non tam Consuetudines municipales, quam ipsum jus publicum et privilegia,
quibus utuntur civitatum incolæ, cum ea, quæ contractus, successiones, testamenta, et
formulas judiciarias spectant,
Usaticorum et
Morum appellatione videantur
donari in veteribus Chartis. Vix est tamen ut in hanc sententiam pedibus eam, cum hæ voces
synonymæ sint, ac unum idemque sonent. Proinde
Foros, Gothice appellatas potius
censuerim Consuetudines municipales, quod jura contineant, quibus in
Foris seu
judiciis uti licet. Michael
del Molino in Repert. Foror. Arag. :
Fori
Aragonum dicuntur Leges, quia Legum dispositionem Fororum vocabulum
comprehendit.
Infra :
Fori Aragonum dicuntur Statuta.
Sed et
Forus, pro
Forum, seu loco judiciario, dictum observat Joannes de Janua.
Unde Græcismus :
Causatur, venditque Forus, signatque foramen,
Inveniesque Foros, datque carina Foros.
Charta ann. 1170. ex Tabulario Regio Pampilonensi apud Oyhenartum in Notitia
Vasconiæ lib. 1 :
Ego Infans Garsia Rex Navarræ dono et concedo vobis
omnibus hominibus, qui populatis Villam Vetulam... talem Forum, et tales usaticos,
quemadmodum habent homines de Stella et de Ponte Reginæ in omni judicio et Foro,
etc.
Concilium Coyacense ann. 1050. cap. 13 :
Et confirmo totos illos Foros
cunctis habitantibus in Legione, quos dedit illis Rex Dominus Adefonsus.
Lucas
Tudensis æra 1058 :
Adelfonsus... repopulavit Legionensem urbem,... et dedit bonos
Foros et mores.
Idem æra 1065 :
Sancius Burgensium Dux dedit bonos Foros
et mores in tota Castella.
Et pag. 109 :
Obtinuit, ut corrigeret, mores
et Foros Legionensis civitatis.
Vetus Charta Hispanica apud Michaelem
del
Molino in suo Repertorio :
Hæc est carta de Foros et usaticos, etc.
Vide Observantias Regni Aragon. lib. 6. tit. Interrogat. § 11. Alphonsus II. Rex Aragon.
apud Blancam pag. 594 :
Scio, quod in Castella, in Navarra, et in aliis terris,
solent venire Jaccam per bonas consuetudines et Fueros ad discendos eos et ad loca sua
transferendos.
Alia æræ 1153. apud eumdem pag. 640 :
Dono vobis Fueros
bonos, quales mihi demandatis, etc.
Charta Ranimiri Reg. Navarræ, apud Moret. Antiq. Navar.
pag. 498 :
Placuit mihi... ut donarem et concederem vobis illos bonos Fueros,
quos pater meus Sancius Rex... misit in Jacca. Dono et concedo vobis totos bonos
Fueros et tollo malos.
Vide Baron. ann. 1027. n. 15. Foros
Morlanenses art. 37. Oyhenartum in Notitia Vascon. pag. 85. 208. Bibliothecam Cluniac.
pag. 1435. etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1096. tom. 1.
Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 2 :
Damus vobis Foros, ut donetis
de domibus vestris in anno duodecim denarios.
Libert. Monterol. ann. 1312. tom.
7. Ordinat. reg. Franc. pag. 504. art. 31 :
Quod si quis in adulterio fuerit
comprehensus... nudus cum adultera, si ejusdem Fori fuerit, vel qui de Foro domini
nostri regis fuerit, currat per villam.
Libert. Navarieriæ ann. 1324. in Reg.
62. Chartoph. reg. ch. 266 :
Concedentes ut habeant Forum Jaccæ, et in suis causis
et judiciis utantur eodem. Fors,
eadem acceptione, in Libert. Regul. ann. 1374.
tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 106 :
Et leur garderon Fors, usaiges, coustumes,
libertez, franchises et privileges.
Forista, ut
Legista, Decretista, qui
Foros diligenter legit vel commentatus
est. Michael
del Molino in Repertorio pag. 75. v. :
Dom. Ximinus Petri de
Salanova Justitia Aragonum, qui fuit magnus practicus et Forista, et compilavit plures
observantias, etc.
Hunc non semel laudat Hieron. Blanca, ut et Vitalem Episcopum
Oscensem, quem
valde practicum et expertum fuisse in Foris
, ait idem Molinus pag.
72. et 159.
Contraforus, Hisp.
Contrafueros, Quod contra
foros seu leges agitur, in Foris
Aragon. lib. 1. tit. de Adjunctis, et alibi.
◊ ΦΟΡΟϒΣ præterea appellatas
Imperatorum imagines, auctor est Isidorus Pelusiota lib. 1. Ep. 337. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1690.
voce Φόροι.