« »
 
[]« 1 fossa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 578a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSA1
1. FOSSA, Caverna, seu locus in terra defossus, aqua repletus, ubi feminæ furti damnatæ immerguntur. Ita Skenæus ad Regiam Majest. lib. 1. cap. 4. § 2. ubi quædam placita criminalia pertinere dicuntur maxime ad eos,
qui habent et tenent curias suas cum socco et sacca, furca, et Fossa, toill, etc
. Quoniam attachiamenta cap. 77 :
Omnes Barones, qui habent furcam et Fossam de latrocinio, de hominis occisione habeant furcam
(al. Curiam.) Gervasius Dorobern. ann. 1187 :
Nam et ipsi in omnibus tenementis suis omnem ab antiquo legalem habuere justitiam, videlicet ferrum, Fossam, furcas et similia.
Idem ann. 1195 :
Mense Decembri Justitiæ, qui vocantur Errantes, missi per Angliam ab Archiepiscopo Cantuariensi, fuerunt apud Cantuariam, ibique per ministros Regis judicio aquæ mundati sunt, vel perierunt criminosi, qui ad Regiam pertinebant coronam. Qui vero ad Archiepiscopum pertinebant, in Fossa Archiepiscopi apud Westgate salvati sunt. Similiter qui ad Priorem et Conventum, in eadem Fossa salvati sunt.
Charta ann. 1088. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 554 :
Ferrum, et Fossum, (leg. Fossam) et furcas, cum aliis libertatibus, etc.
Adde tom. 2. pag. 1035. ubi perperam follam editum. Scribit Spelmannus, apud Scotos in usu fuisse, delinquentes masculos furca suspendere, feminas puteo vel fossa immergere, idque privilegii habere infra dominia sua Barones, quod fossæ et putei vocant. Ita secundum hunc Scriptorem fossa aliud fuerit a judicio aquæ frigidæ : qui eo pertinere ait, quod scribit Tacitus de Moribus Germanor. :
Proditores transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles, et corpore infames, cœno ac palude, injecta insuper crate, mergunt.
Vide Skenæum de Verbor, signific. verbo Fossa. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 694. et supra Defossus.
P. Carpentier, 1766.
Vide infra Humari et Infoditus. Capitalis cujuscumque criminis hæc erat in feminas pœna a legibus statuta ; quæ tandiu obtinuit, quandiu pudori fuit eas furca suspendere : cujus supplicii primum exemplum exhibent Lit. remiss. ann. 1414. ex Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 45. quæ conceduntur feminæ Lemovici damnatæ à estre et morir pendue. Alterius meminit Diarium regni [] Caroli VII. ad ann. 1448. quæ Parisiis primum suspendio periit.
P. Carpentier, 1766.
Hinc feminæ proscribebantur sub pœna de la besche, vel du pic et de la pele, quia iis instrumentis fossa excavabatur. Vide supra Becca. Enfouer vero vel Enfouir nude dicebant, pro Fossa immergere. Charta ann. 1293. apud Stephanot. in Antiq. Bened. Pictav. Mss. part. 3. pag. 946 :
Ne porrons ge lidis Jofreis, ne mi heir, ne mi successour pendre ne lever forches ne gibet, ne Enfouer.
Charta Phil. VI. ann. 1328. in Reg. donor. ejusd. ex Cam. Comput. Paris. fol. 30. r° :
Item en tous cas là où l'en fait justice, li mounier en la ville (de Baugency) font l'exécution à leur coust, soit pendre, ardoir, boulir, Enfouir, Escorcher et fuster.
P. Carpentier, 1766.
Sed et in masculos aliquando animadversam fuisse hanc pœnam, docet Charta Ric. reg. Angl. apud Rymer. tom. 1. pag. 65 :
Richardus... omnibus hominibus suis Jerosolymam per mare ituris, salutem. Sciatis non de communi proborum virorum consilio fecisse has justitias subscriptas. Qui hominem in navi interfecerit, cum mortuo ligatus projiciatur in mare. Si autem eum ad terram interfecerit, cum mortuo ligatus in terra infodiatur.