« »
 
[]« 1 franchire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 587b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCHIRE1
1. FRANCHIRE, Ingenuum, Francum facere ex servo, manumittere, Gallis Affranchir. Gloss. Lat. Gall. : Manumittere, Franchir. Charta ann. 1185. apud Guichenonum in Probat. Histor. Bressens. pag. 5 :
Franchio, manu et ore manumitto a consuetudine Legis Salicæ Joannem Pithion de Vico hominem meum, et suos legitime natos, et ad sanum intellectum reduco, ita ut suæ filiæ possint sibi succedere : dictumque Joannem et suos natos constituo homines meos francos et liberos ab omni usagio bono vel malo Legis Salicæ, et pro hac manumissione et franchesia habui et recepi 18. libras Viennensium bonorum, etc.
Adde Consuetudines et Libertates Baugiaci apud eumdem pag. 63. Charta Theobaldi Comitis Campaniæ 1222. in Tabul. Campan. :
Not. quod ego Joannem de Meldis Monetarium et Margaretam uxorem ejus, Franchivi et liberos esse concessi ad vitam eorum, ita quod singulis annis reddent 50. sol. in nundinis Maii. Per hoc autem volo et concedo, ipsos esse liberos et immunes et quitos, quamdiu vixerint, ab omni tallia, tolta et demanda, et custodia villæ, turris et gabiolæ, etc.
Charta Libert. Bellomont. ex Coaslin. Cod. MS :
Manumisimus, Franchiavimus... omnes et singulos.
Francomatos, captivos libertate donatos appellabant nostri in Regno Hierosolymitano. Assisiæ Hierol. [] MSS. 2. part. cap. 31 :
Et de ceaus, qui s'avouent pour Frangomates, ou Esclafs franchis, ils doivent porter lettres scellées dou Visconte, ou dou Bailli de la contrée, en quoi ils sont, coment ils sont frans, à ce que l'on ne les puisse arrester.