« »
 
[]« 1 franchisia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 587c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCHISIA1
1. FRANCHISIA, Prædii rustici species, sic forte appellata, quod Francorum et liberorum esset, cujusmodi est apud Anglos liberum tenementum, tametsi postmodum censibus et præstationibus obnoxia. Tabularium Prioratus Paredi fol. 62 :
Et omnia, quæ ibi habebat, alodum sive Franchisiam, campos, prata, silvas, etc.
Fol. 63 :
Franchisiam unam, omnemque terram, quæ ad ipsam Franchisiam pertinere videtur, etc.
Fol. 42 :
In villa Mancellis Franchisiam, ubi stat Bernoenus, et omnem terram, quæ ad servitium ejusdem Franchisiæ pertinet, cum omni integritate.
Fol. 12 :
Item in ipsa villa unam Franchisiam appellatam Mansum Ales Placis, et reddit 2. sextarios de avena, etc... In villa Moncellis unam Franchisiam, quæ vocatur Ad vinam, et reddit in censum 2. den. etc.
In Consuetudine Herliacensi art. 2. 3. Tenir Franquiesmes, id est, terras francas [] et immunes a censu tenere. Franchise, Gallis nostris dicitur jus, quod nobilibus viris potissimum competit : atque ita vox hæc intelligi debet in Stabilimentis S. Ludovici lib. 1. cap. 9. 22. Loi de Franchise, id est, lex seu jus nobilium, Petro de Fontanis cap. 3. num. 5. 6. in Consuetud. Normanniæ art. 49. et Nivernensi cap. 9. art. 1 :
Homme de corps, qui jouit de Franchise par dix ans,
in Consuetud. Catalaunensi art. 18. Vide Francitas.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nobiles viri eo titulo compellantur in Poem. Rob. Diaboli MS. :
Mais tant vous pri par vos Franquise
En gueredon de mon service, etc.
Huc etiam spectant Literæ remiss. ann. 1390. in Reg. 139. Chartoph. reg. ch. 42 :
Disant icellui chevalier que ligne noble, cry et armes procedent de par pere, et que le ventre ne peut, ne doit anoblir : mais peut bien acquerre Franchise en aucun cas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franchesa, Eadem notione, in Charta ann. 1042. Append. Marcæ Hispan. col. 1084 :
Cum ipsos homines et ipsa villa totum ab integro, et ipsas meas Franchesas de Galiner,... ipso monasterio de sancta Deo Grata cum suis pertinentiis,... sic donamus nos et facimus cartam exvacuationis.