« »
 
[]« 1 franci » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 589a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCI1
1. FRANCI, dicti viri potissimum ex nobilitate, ingenui, ipsique proceres. Decretio Childeberti Regis cap. 8 :
Ita, ut si Francus fuerit, ad nostram præsentiam dirigatur, et si debilior persona fuerit, in loco pendatur.
Capitulare Compendiense ann. 757. cap. 5 :
Si Francus homo accepit mulierem, et sperat, quod ingenua sit, etc.
Hincmarus Remensis Opusc. 33. cap. 1 :
Et de alia terra, quam Franci homines in eadem villa in suis proprietatibus dederunt.
Hincmarus Laudunensis tom. 2. pag. 335 :
Ipso resultante, quod Francus esset, et ut liber se defendere vellet et quiret, etc.
Charta Caroli Calvi, apud Sanjulianum in Tornutio pag. 510 :
Neque præsumat horum quisquam ab eorum servis, colonis, seu Francis super eorum terram commanentibus exigere.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Anno Incarnationis Domini 861. episcopatus autem Domni Hincmari 17. veniens Missus Domni Regis Karoli, nomine Gautselmus, Clericus, in villam Condatum, sitam super fluvium Matronam 8. Kl. Octob. ex præcepto præfati gloriosi Regis, coram testibus multis, Francis videlicet atque colonis, et consignans tradidit ipsam villam Missis Domni Hincmari Adaloldo scilicet, Custodi Ecclesiæ S. Remigii, et Herigaudo, ipsius Advocato.
Conventio Episcop. Lingon. inter et Landricum Grossum ann. circ. 1076. apud Guerad. post. Irminon. pag. 362 :
Set et servos vel Francos, quoscumque tunc temporis calumpniando requisivi, similiter in toto et in perpetuum... verpivi.
Litteræ ann. 1340. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 53 :
Mandamus quatenus visis præsentibus, cum omnibus hominibus equitibus et peditibus... ad diem quindenam festi Nativitatis B. Joannis Bapt. proximam apud S. Marcellinum personaliter interesse velitis et curetis, parati nobiles et Francos vestræ castellaniæ librare, etc.
Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1220. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 292 :
Item si burgensis allodium alicujus in oppido coram Francis hominibus et scabinis invadiaverit, vadimonium suum ibidem, judicio Scabinorum, obtinebit.
Ita Francus homo in Formulis veterib. Bignonii cap. 2. 3. Homines bene Franci Salici cap. 5. Sic denique passim in Capitulis Caroli M. et Caroli Cal. in Concilio Duziacensi I. pag. 105. etc. Vetus Notitia ex Pancharta Nigra Turon. ann. 926 :
Quam reclamationem per sex fere annos ducentes, propter cupiditatem Francorum hominum, qui eas quoquo modo possidebant, nunquam ad justitiam perducere potuit.
Charta S. Karilefi in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 83 :
Ab aliis etiam nobilibus et Francis[] personis ex rebus eorum ditatus sum.
Alia Charta apud Beslium pag. 247 :
Et nullus nostrorum hæres aut successor, Comes, aut Episcopus, Vicarius aut Centenarius, nec quilibet Francus, et ipsi potestati vicinus, audeat hanc donationem nostram violare, etc.
In Chartis aliquot anni 799. apud Henschenium in Comment. ad Vitam Ludgeri Episcopi § 4. Ingenuus, nobilis, et Francus, idem sonant. Exin viri liberi, ingenui et immunes ab oneribus ac præstationibus servilibus dicti promiscue Franci. Turpinus in Hist. Caroli M. cap. 31 :
His a Rege relatis, populi nummos saluberrimæ promissionis devotissime offerebant, et qui libentius reddebat, Francus sancti Dionysii ubique vocabatur, quomodo liber ab omni servitute, Rege præcipiente, erat. Hinc mos surrexit, ut terra illa, quæ antea vocabatur Gallia, tunc Francia vocaretur, id est, ab omni servitute aliarum gentium libera.
Papias : Liber, Francus homo. Anonymus de nominibus Germanorum :
Francus, Franciscus, liber, liberius, ἐλεύθερος, per syncopen seu synalephen, a
fry, et anck, quasi fryanch ; fry Saxonice, frei diphtongo Suevica est liber, adjective ; Ancke,
est adolescens, juvenis, nomen hodie gentile multis familiis, etc
. Capitul. 6. Caroli M. ann. 803. cap. 8 :
De servis, qui Francas feminas accipiunt, etc.
Capitul. Caroli C. Pistens. ann. 864 :
Notum fieri volumus omnibus Dei et nostris fidelibus quoniam quidam Comites nostri nos consuluerunt de illis Francis hominibus qui censum regium de suo capite, sed et de suis rescellis debebant, qui tempore famis, necessitate cogente, seipsos ad servitium vendiderunt.
Charta Roberti Regis ann. 1005. in Probat. Hist. Vergiacensis pag. 52. et apud Perardum pag. 170 :
Et cum omnibus consuetudinariis exactionibus, ab iis etiam, qui Francorum nomine censentur, pro debito exigendis.
Alia Ottonis Comitis ann. 1004. in iisdem Probat. pag. 54 :
Et consuetudines, quas debent ipsi servi et ancillæ, et etiam illi, qui Francos se dicunt desuper potestatem manentes, etc.
Charta Henrici Imp. ann. 1039. in Chronico Mindensi pag. 737 :
Aut homines ipsius Ecclesiæ, Francos, liberos, et Ecclesiasticos, litones, maalman, vel servos, etc.
Occurrunt eadem verba pag. 739. 740. 741. Charta Willelmi Nothi Regis Angliæ ann. 1080. in Tabul. Cadomens. Monast. :
Item in insula de Gersoi unum molendinum duorum Francorum hominum... in Goisberti villa terram duorum Francorum hominum, pro filia sua facta Monacha.
Horum verborum loco in alia ejusdem Willelmi Charta ibid. habetur :
Cum molendino duobusque Liberis hominibus.
Charta Villæ-novæ in Dumbis ann. 1426 :
Petrus Varmon recognovit se esse justiciabilem D. Ducis Borbonii ad causam castri Villæ-novæ, et promittit se fidelem fore dicto Domino et contribuere in dicto castro, prout faciunt alii homines Franci.
Fridericus I. Imp. in Actis Adriani IV. PP. apud Baron. ann. 1151 :
Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, eamque (Romam), quæ adhuc in re residua fuit, ingenuitate fortiter eripuit.
Chron. Fossæ-novæ ann. 1192 :
Et nos per Francos facit amodo vivere Francos.
 :
Garin mes peres fu Frans hom et gentis.
Philippus Mouskes :
L'enfant de Champagne avoec,
Et maint Franc bacelier iluec.
[] Vide Perardum pag. 147. Probat. Hist. Turenensis pag. 105. Probat. Hist. Sabaud. pag. 55. Rymer. tom. 7. pag. 190. etc. Scribit Butelerius in Summa rurali hominem obnoxiæ ac servilis conditionis Francum fieri, si ei permittat dominus feudum acquirere intra dominii sui fines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
At vero inter homines Francos alii censum de capite debebant atque talliæ erant obnoxii, alii ab ea liberi et immunes erant. Primum docet Edictum Pistense cap. 28 :
Ut illi Franci qui censum de suo capite vel de suis rebus ad partem regiam debent, etc.
Alterum aperte innuunt Consuetudines Marchiæ Dumbarum art. 12 :
Omnis Francus, cujuscumque homo Francus sit, punietur in dominio in quo forefecerit secundum jus et rationem, scilicet illi Franci, qui non debent manum mortuam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franchus, Liber, immunis ab oneribus et præstationibus servilibus. Charta Lud. X. Reg. Franc. ann. 1313. in Bibl. Colbert. Regest. 56 :
Quod omnes universi et singuli homines de Leucata et tu sitis Franchi et liberi a dicta servitute.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francus Serviens. Antiquit. Tricassinæ MSS. fol. 195. v°. :
Item placet nobis quod tres Franchi Servientes Capituli in suis Ecclesiis Parochialibus Ecclesiastica percipiant, et libere percipiant Sacramenta.
Francus Tenens, Idem, qui libere tenens, Franc tenant. Assisæ Henr. II. Reg. Angl. apud Clarendon :
Si quis obierit Francus tenens, hæredes ipsius maneant in tali saisina, qualem pater suus habuit, de qua fuit vivus et mortuus, de feodo suo, etc.
Vide Libere tenens, in voce Tenens. At
Francus, in Historia Abbatiæ Condomensis videtur sumi pro tenente obnoxiæ conditionis, quique in commercio fuerit. Pag. 463 :
Oliverius Monachus dedit Francum unum in loco, qui dicitur Biraged.
Ibid. :
Dederunt Francum unum in loco, qui dicitur Estoubed.
Pag. 464 :
Dederunt S. Petro Ecclesiam, quæ vocatur Nux sicca, et Francum unum, et alium Francum in loco, qui dicitur Anezag.
Adde pag. 478.
Francus, opponi videtur villano, in quadam Consultatoria, edita post Observantias Regni Aragon. fol. 43 :
Si vir præmoritur supervivente uxore, uxor ingenua, i. Infançona, vel uxor Franca, i. civitatis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Franci Homines S. Georgii memorantur in Memor. E. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1391. fol. 272. r°. :
Item à autres personnes, que l'en nomme Frans hommes saint George, desquels la cognoissance en appartient au roy et à ses officiers, et ne payent rien pour ce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francus et Quitus, Formula a Gall. Franc et quitte. Epitome Constitut. Eccl. Valentiæ ab ann. 1200. ad ann. 1580. tom. 4. Conc. Hisp. pag. 143 :
Pro distributionibus sibi annuatim solvendis, super decimis de Alzira ; illisque auctoritate propria levandis et exigendis, et in dictas distributiones convertendis, Franchis et Quitis, et absque omni onere expensarum percipiendis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francum Festum, Gall. Franche-Feste, in Charta ann. 1424. dicuntur nundinæ quod mercatores qui ad eas accedunt immunes sint a consuetis exactionibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Francum Oleum, Purum, legitimum. Statuta Arelat. MSS. art. 103 :
Nullus revenditor olei vendat oleum alicui causa comedendi, nisi Francum.
Eadem [] notione Vinum Francum, in Charta ann. 1143. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 475. Vinum sanum et Francum, in Constit. MSS. Cluniac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franci Pisces, Ii dicuntur quos Dominus loci sibi reservavit. Chartul. Monast. SS. Trinit. Cadomens. fol. 23. verso :
Domina Abbatissa debet habere salmones et turgones et alosas et lampreas, et porpedes et omnes Francos Pisces. Franchi Pisces
dicuntur in Statutis Massil. lib. 1. cap. 50. recentes, boni, Gall. Frais.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franca Terra dicitur ad discrimen illius quæ in villenagio tenetur. Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 171 :
Nicolaus vero assensu et permissione nostra permutavit dimidiam acram prædictæ Francæ Terræ a Garnerio de Moncello pro dimidia acra suæ villanæ... tali inter eos irrefragabiliter tenenda conventione, quod Nicolaus dimidiam acram terræ villanæ liberaliter tenebit.
Ibid. tom. 2. pag. 2084 :
Quamdam compositionem cum Petro homine nostro de Ceus fecimus ; pro decima ejusdem terræ de Ceus, quam supradictus Petrus jure hæreditario possidebat, duas acras Terræ Francas, sicuti habebamus, dedimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franca Villa, Quæ certis Franchisiis seu privilegiis gaudet. Charta ann. 1273. tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 259 :
Cum Villa Tysiaci ab ipsius fundatione Franca et libera constituta fuerit a Domino Bellijoci qui tunc regnabat, et postea ab ipsius successoribus.... libertas dictæ Villæ Tysiaci et franchisia approbata et confirmata fuit.
Charta Arnoldi D. de Wesemale apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 92 :
Quod homines terræ nostræ nunquam in terra sua Brabantiæ in Francas Villas vel alias ad morandum recipiantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Franca Vasa, Probata. Ordinatio de officiis domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 393 :
Item præfatus magister Botellerius, sit cum omni solertia diligens bona vina perquirere pro pretio quo poterit meliori, nec obmittat sollicitare frequentius magistrum Hospitii, et thesaurarium ac provisorem, quod opportuno tempore in locis magis convenientibus fiat provisio debita boni vini, quodque vasa ubi vina reponuntur, sint Francha et solida, et ut expedit reparata ad ipsum vinum utiliter conservandum.
Francus, Moneta Francica, nostris Franc. Francxs Bordallés, Franci Burdegalenses, in Consuetud. Solensi, tit. 9. art. 3. Charta Ecclesiæ Brivatensis ann. 1315 :
Unus denarius auri vocatus Franc pro xx. sol. computatus.
Vide Franchus et in Moneta.