« 2 franci » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 590a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCI2
2. FRANCI, Bellicosi, armis et bellica laude commendati ; unde nostris Francorum
nomen. Sigebertus Gemblac. initio Chronog. :
Valentinianus Francos Attica lingua appellavit, quod Latina lingua interpretatur feroces.Liber de Castro Ambasiæ, etc. cap. 4. tom. 10. Spicileg. Acher. pag. 525 :
Sicambri hæc audientes cæsos Alanos omnino deleverunt. Romani Attica lingua tunc eos Francos, id est, feroces appellaverunt ; diuque a tributo liberi vixerunt.Chron. MS. Regum Franc. ex Musæo D. :
Et videns eorum audaciam et fortitudinem vocavit eos Francos, id est, feroces.Ernoldi Nigelli Carmen elegiacum pro Ludov. Imper. lib. 1. vers. 341. apud Murator. tom. 2. part. 2. pag. 26 :
Robertus Guaguinus in Epist. ad Franciscum Ferrebout ann. 1468. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1837 :Arma ferunt semper, bellis est sueta juventus.Bajulat hæc juvenis, hoc agit arte senex.Namque ipsum nomen Francorum horresco recensens.Francus habet nomen a feritate sua.
Tradunt enim qui res gestas scribunt, ob eam rem Francos dici, quod sint vel Romano tributo Franci, hoc est, liberi ; vel quod verius est, feroces, non ea quidem ferocitate qua furit insolens barbaries, sed animi virtute clarissima, quam amor libertatis ingenuis pectoribus ingenerat.Franci dicti etiam Latini in Hist. Orient. Jacobi de Vitriaco lib. 3. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 275 :
Christianorum variæ sunt gentes, et in varias sectas divisæ, quorum primi sunt Franci, qui Latini verius appellantur, homines bellicosi, armis exercitati, capite nudi ; et isti pure Catholici sunt.Vide Francia.
P. , 1766.
◊ Apte omnino Valesius in
Notit. Gall. ad hanc vocem, apud Sigebertum aliosve, pro Attica lingua, legendum
censet, Hattica, sive Chattica lingua, vel saltem ita ab ipsis scribendum
fuisse. Et quidem qua ratione vox Franci, ut Feroces significet, a Græco
accersiri possit non video. Francorum mores suæ ætatis sic prosequitur Ant. de
Coulencourt in Chron. MS. abbat. Corb. ad ann. 1529. contin. fol. 96. r°. ex Tabul.
ejusd. monast. : Qui sunt hodie Francorum mores, non erit mihi alienum describere. Romanarum literarum appetentissimi sunt, ac Latinarum æmuli in eodem studiorum genere. Penes magistratus judicia sunt : regis est eos creare. In bellis cataphracto equite utuntur, non amplius sagittariis, ut olim : comitantur bellica tormenta exercitum : curribus vehuntur : magis ordine quam agminibus pugnant, majore ferocia quam arte. Colunt regem incredibili affectu. Mos est Francis cito auxilium promptumque, aut aliquid simile polliceri, facto tamen tardos esse, potius semetipsos quam sua offerre. Multa religio in templis : in religione sanctitas : episcoporum majestas : in clero dignitas et veneratio multa : frequens in cerimonia cantus, et ob eam rem musicæ studium his propemodum peculiare. In vestitu et calceatu nostra memoria continue variatum. Item est miles Francus ad subitaneos casus audax et promptus et plerumque felix : in diu meditatis minus fervens, et raro bene fortunatus.Quis hodiernos mores depictos non credat ? Sed neque prætermittenda sunt quæ de Francis leguntur in Poem. de Cléomades MS. :
.......... Lors s'en alaEl royaume de France droit,Que on adonc Gaule nommoit,Pour aprendre sens et hounour,Et che qu'il affiert à valour.Fu lonc tamps en celui pais :Car en ches ancyens escripsTreve-on que lonc tamps a estéFrance la flours et la purtéD'armes, d'onnour, de gentilesse,De courtoisie et de noblesse,Chou est la touche et l'examplaireDe chou c'on doit laissier et faire.