![[]](img/image.png)
FRASENUM, vel Frazenum, f. Ramusculus, ab Italo
Frasca, quod idem est. Nota vero ratio investiendi per ramum. Vide Investitura. Vetus Instrumentum ann.
1143. apud Georgium Pilonum in Hist. Bellunensi pag. 76. v° :
Eodem die misit D. Decanum prædictæ Ecclesiæ in tenutam, per Frazenum unum.