« Frigdoræ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 608c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRIGDORAE
FRIGDORÆ et Occidentanæ, Toni vel modi musici, a Notkero Balbulo adinventi.
Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 4 :
Fecerat quidem Petrus ibi jubilos ad Sequentias, quas Metenses vocant : Romanus vero Romane nobis e contra et amœne de suo jubilos modulaverat, quos quidem post Notkerus quibus videmus verbis ligabat. Frigdoræ videlicet et Occidentanæ, quas sic nominabant jubilos, his animatus etiam ipse de suo excogitavit.Eadem propemodum habet Eckeardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 9. Jodocus Mezlerus :
S. Notkerus vocatus Balbulus, Magni Ottonis nepos, natus in Castro Heligow, Abbati Grimaldo oblatus est juvenculus, voce balbulus,... primus adinvenit jubilos seu sequentias modulatas, quas ipse ad distinctionem Metensium appellabat Frigdoræ, aut Occidentanæ, quas et inter sacrosancta mysteria toties Ecclesia repetit.Sed ex his vim aut etymon vocabuli vix quis agnoscat. Goldastus ad Eckeardum scribit, Frigdorarum originem a Græcis, Occidentanarum ab Latinis esse, ipsa nomina fidem facere ; Frigdoramque appellatam, quod constiterit ex modis, quos Phrygium et Dorium vocant Græci. Cætera, quæ ibidem de musica recentiorum commentatur, majorem lucem horum vocabulorum etymis non afferunt. In veteri Cod. Bibliothecæ Cæsareæ, scripto ante annos circiter 700. quo continentur Hymni Ecclesiastici varii, apud Petrum Lambecium lib. 2. Commentar. de Bibl. Cæsar. cap. 8. hymnus describitur, qui in sancti Paschatis die decantatur, in quo hæc habentur :
In sancto die Paschæ Frigdola. Laudes Salvatori voce modulemus supplici, et devotis melodiis, etc.Qua quidem Frigdolæ inscriptione innuitur hoc tono Hymnum cani debere : unde cum Hymno, qui canitur in Natali S. Stephani, Hypodiaconissa ; in Natali S. Joannis Evangelistæ, Romana ; denique Hymno de S. Andrea Apostolo, et Hymno de Apostolis, Aurea, voces præponantur : prorsus existimo, ita eo ævo appellatos certos musicos tonos ac modos, quibus ii Hymni decantari deberent. Hymni et tropi inscribuntur aut romani, aut græci, aurei, fidiculi, frigdoli, aut occidentani pro tonorum diversitate, in codicibus sec. x. qui hodie quoque apud S. Gallum exstant. Vide Pertz. vol. 2. Script. pag. 102. not. 53.