« Fridgor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 608c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRIDGOR
FRIDGOR. Glossæ antiquæ MSS. :
Fricdor, Frigus, frigidum.Gloss. MS. Regium Cod. 1013 :
Algor, Frigus, Frigdor.Alibi :
Frigduit, Alsit. Frigdent, Frigdescunt.Idem Gloss. :
Rigor, rectitudo, severitas, et stupor Frigdoris, algidum, frigidum.Papias :
Frigdor, frigus, frigidum. Frigdent, frigescunt.Et alibi :
Peripsycis, Frigdor.Ex Gr. περίψυξις. Gl. Lat. Gall. Sangerm. :
Frigdere, Avoir froit.Breviloq. :
Frigdor, oris, frigus.Vetus Interpres Moschionis apud Jos. Scalig. Epist. 327. ψυχρότης, Frigdor. Gloss. Longobard. S. Germani Parisiensis, ex veteri Galeni Interprete :
Vomitus sit ex Frigdore et flegmatum abundantia, etc.Vetus Interpres Alexandri Iatrosoph. lib. 3. Passion. :
Cæterarum vero febrium... nihil ex eis signis habent, qualia sunt horrores, tremores, Frigdores, rigores.Octavianus Horatian. lib. 2. Rerum Medic. cap. 16 :
Item ex calore immenso, vel ardore, ut est causon,... Frigdore quoque et singultu.Idem lib. 4. de resina cum oleo :
Facit autem ad totius corporis Frigdorem, et ad ischiam et podagram utilissime prodest.Occurrit apud Richerum lib. 2. cap. 59. et lib. 3. cap. 14. Vide Frigor, Distemperantia.