![[]](img/image.png)
FRILINGI, Ingenui, liberi, ex Saxonico fre, liber, et ling, progenies. Nithardus lib. 4.
pag. 376 :
Saxonica gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos, qui Edhilingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur ; Latina vero lingua hi sunt : Nobiles, Ingenui, Serviles.Fere eadem in Vita S. Lebuini apud Pertz. vol. 2. Script. pag. 361. Vide Cluverium lib. 1. Germ. antiq. cap. 15.