![[]](img/image.png)
FRIMANTIA, pro Firmantia, mulcta pecuniaria, quæ ab iis exigebatur qui
firmantias seu fidejussiones dederant. Charta Guillelmi dom. Montispessulani ann.
1103 :
Hæc autem sunt vicariæ pertinentia, scilicet omnes Frimantiæ et omnia distincta omnium, etc. Hæc omnia vobis dono præter districta et Frimantias Militum Montispessulani et uxorum illorum.Alia ann. 1189 :
Cum feodis, fevalibus,... toltis, quistis, Frimantiis, justitiis, etc.