« »
 
[]« Friscinga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 611a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRISCINGA
FRISCINGA, Friscinka, Friskinga, Frischenga, Frisgunga, voces in antiquis Chartis, non Alemannicis duntaxat, sed et Gallicis, admodum frequentes, et Germanicæ originis, licet de significatione inter Germanos non constet. Goldastus et Lydius vitulum opponunt, Vadianus et alii scrofam adultam :
Nam et nostri (inquit) venatores porcum silvestrum anniculum aut adultum Frischling vocant.
Sic etiam Rheni accolæ, inquit Pithœus. Et certe constat etiamnum apud Occitanos effœtam suem seu porcam Fraysse vocitari. Erant igitur Friscingæ non porcelli, (ab his enim distinguuntur lib. 4. capitul. Caroli M. cap. 73. in Synodo Ticin. ann. 855. et in Capitulari tertio Ludovici Pii cap. 10.) sed porcellis majores, nondum tamen justi incrementi ; unde pro ætatis et incrementi modo varii erant pretii. In Capitulis Caroli C. tit. 5. cap. 2. Friscinga æstimatur 6. denariis, alibi 4. Sic in Alemannicis S. Galli Chartis n. 12. 42. 49. 67. Frischenga tremissa, et tremissalis dicta est, quæ tremisse valeret. Charta 60. Frisgunga, seigit valenti. Tremissis autem est tertia pars solidi : seigit, al. saga, quarta pars tremissis, i. denarius unus, ut exponitur in Lege Aleman. tit. 6. § 3. Charta Henrici IV. Imp. in Actis Murensis Monast. pag. 22 :
Unum maltrum de frumento, et unum Frintschingum, et unum siclum de vino, etc.
Perperam Fruitschingum editum tom. 5. [] Gall. Chr. inter Instr. col. 514. Adde Joan. a Leydis lib. 5. cap. 26. Vide Grimm. Mythol. German. pag. 31. et Graffii Thesaur. Ling. Fr. tom. 3. col. 833.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vocis originem a Germanico Frisch, Recens, accersit Eccardus, ovemque vel porcum anniculum denotare auctor est, Germ. nunc Frischling, aut Frœschling. Et quidem de porcis uti et de ovibus pariter hæc vox adhibetur. Pro porco juniore occurrit non raro in Breviario Rerum fiscal. Caroli M. pro ove annicula sæpius apud Notkerum in Psalterii Paraphrasi. Nihil ergo est cur de sue effœta Frescingam interpretemur, licet rustici Tolosani, teste la Faille Annal. Tolos. tom. 1. pag. 64. porcam vocent Fraissengue ; Aurelianenses quippe, ut refert Menagius in Etymol. Gall. Fresangeau nominant porcum nondum plane adultum, porcello tamen lactente fortiorem. Hæc non parum illustrant Informationes de dominio de la Londe 19. vol. des Prisées et informations du temps des Anglois fol. xv. v°. :
Rentes et Fresenges dirent et apporterent les dessus nommez que à la seigneurie appartient et deues deux Fresanges ou cinq sols îz pour chacun Fresange, quand il y a panage en ladite forest, et ne virent onques iceles Fresenges payer en espece ; mais ont oy dire et tenir aux anciens qu'une Fresenge est une pourcel farcy et que de tout temps ceux qui le doivent ont le choix de le payer en espece, ou en ledit argent, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vocis origo, aut a Germanico Frisch, recens, ut vult Eccardus ; aut a Gallico Frais sive Fresche, eadem notione, accersenda videtur ; adeo ut Friscinga, sit porcus junior aut porci recentis portio. Et quidem huic interpretationi facile, ni fallor, aptantur loca omnia proposita. Vide supra Fressengia et Frischus.
Sunt, qui Friscingas, pro Pernis accipiunt, unde in veteri Diplomate apud Lindenbrogium, Friscingæ ovinæ, i. ovium coxendices :
Vervecinæ,
apud Browerum lib. 8. Annal. Trevir. pag. 434. 1. Edit ex veteri prædiatorio jure :
Solvit Friskingham porcinam, aut denarios 4. vervecinam ad Pascha, aut denarios 12.
quo loci Friscingam carnem assam perperam interpretatur idem Browerus. Friscingæ vervecinæ et porcinæ, in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. Præceptum Caroli Crassi ann. 884. apud Mabill. Diplom. lib. 6. Instr. 114 :
Ad quod (convivium) dentur de rebus fratrum panis modii x. vini modii x. Friscinga purcina v. arietes v. vaca i. bacco i. cum siccamine, porcelli ii. pulli xii. pulcini viii. equus pretii solidorum xxx. etc.
Sane friscingam, vocem esse Germanicam, constat, ex frisch, recens et schincke, perna. Vide Spalla. At Wendelinus a voce Flandrica Verchens, et diminutive Verchochens, i. porcus adultus, deducit. Verres seu Friskingæ, apud Hincmarum Rem. ad Clerum Laud. :
Nec etiam quasi ad receptionem Regis aut Legationum... denarios, vel caballos, aut verres seu Friskingas... accipiat.
Vide Capitulare Tolosanum CaroliC. § 2.
Accipitur etiam hæc vox pro Friscengagio, seu Friscingæ præstatione dominis fieri solita. Charta ann. 1210. in Hist. Guinensi pag. 265 :
Scilicet unum operarium ter in hebdomada, dum licet operari, dimidiam Frescengam, tres bustellos avenæ.
Adde pag. 94. Charta Willelmi Aquitan. Ducis apud Beslium pag. 357 :
Dono consuetudines,... videlicet præposituram et bannum, et ucham, et expallum, et [] Friscingam, et pullos, et anseres, etc.
Alia Ludovici Fr. Reg. ann. 1144. apud Labbeum tom. 2. Miscellan. pag. 609 :
Consuetudines illas, quas habebant in quadam villa S. Dionysii, videlicet talliam de annona, quæ dicitur Mestiva, porcos sive Frescengias, anseres, gallinas, etc.
Alia Guidonis de Capis ann. 1206 :
Ecclesiæ D. Petri legavit 60. sol. annui reditus,.... videlicet in reditu, qui vocatur Frezanges.
Friscinga, in Capit. 5. ann. 819. cap. 29. lib. 4. Capit. cap. 73. et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frischlinga, apud Hansizium tom. 1. Germaniæ sacræ pag. 246.
Friskinga, in Capitular. Wormat. 829. in chart. ann. 716. in Neugart. Aleman. num. 7. in Statut. S. Petri Corb. lib. 2. cap. 10. etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Frisckinga, in chart. Caroli Crassi ann. 882. apud Guden. in Cod. Diplom. tom. 1. pag. 3.
L. Henschel, 1840–1850.
Frischinga, in chart. ann. 758. apud Neugart. in Cod. Diplom. Alem. num. 23.
L. Henschel, 1840–1850.
Frisginga, in chart. ann. 759. ibid. num. 24.
L. Henschel, 1840–1850.
Friskingua, in Fiscor. describ. formul. apud Pertz. Leg. tom. 1. pag. 177. lin. 8.
L. Henschel, 1840–1850.
Frisinga, in Frag. Polypt. Sithiens. cap. 22. Guerard. pag. 405.
Friscingus, in Charta Henrici Imp. ann. 1075. pro Monasterio Hirsaugiensi apud Trithemium.
Friskingus, in alia Henrici III. ann. 1056. apud Nicol. Zyllesium.
Frescinga, in Charta Caroli M. apud Doubletum pag. 723. et apud Hariulfum de Miracul. S. Richarii cap. 12.
L. Henschel, 1840–1850.
Freskingia, in Statut. S. Petri Corb. lib. 2. cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frecenia, in Chartulario Camalariensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frigingia. viii. den. pro Frigingia, in eodem Chartulario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frisengia, Frisingia, ibidem.
Frescengius, in Charta laudata ann. 1144.
Frescengia, in Epist. 29. Alexandri III. PP. ad Petrum Cellensem apud Sirmondum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fresenia, in Rotulo xii. sæc. de Prioratu S. Pauli de Tartas ex Archivo Monasterii Casæ-Dei :
Et 11. sol. Pod. pro Fresenia, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fretengia. Charta anni 1209. apud Thomasserium in Biturig. pag. 714 :
Habebam in singulis porcheriis hominum in jam dicta terra manentium unam Fretengiam et singulis ovilibus unum arietem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frestenga. Charta Maurilii Rotomag. Archiep. :
Abbas autem Archiepiscopo septem sol. dare debet et Clericis quatuor Frescengas et unum verrem.
Fressenga, in Hist. Guinensi pag. 94.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fressinga, in Charta cessionis Majoriæ de Maregniaco ex Tabulario Compendiensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fristinga, in Actis SS. Junii tom. 1. pag. 523.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frixinga, apud Marculfum Form. lib. 2.
Frasingia. Tabular. Brivatense Ch. 240 :
Panes 30. Frasingias 3. donare faciant.
Frexingia. Idem Tabul. Ch. 331.
Frintschingus, in Charta laudata Henrici IV. Imperatoris.
Frisiginga, apud Joann. a Leydis lib. 5. cap. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frisingus, in Præcepto Ottonis Reg. ann. 949. Frisingum unum porcinum et duos ovinos, in chart. ann. 1090. in Cod. Diplom. Guden. tom. 1. pag. 28. []
L. Henschel, 1840–1850.
Fruschinga, in chart. ann. 975. ibid. pag. 366.
P. Carpentier, 1766.
Frislingus, Dipl. Otton. imper. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 397 :
Duos porcellos, duas anseres, decem gallinas, sexque Frislingos et sex carradas annonæ pastui equorum.
Frisgung, et Fresgunga. Tradit. Fuldens. lib. 2. trad. 6 :
Et ut mihi per singulos annos unum sagum, aut Frisgung, vel aliquid consolationis...... detur. Frisgunga,
in Charta Aleman. 60. inter Goldast.
Frescenna, in Tabulario Dervensi :
Frescenna 2. solidos valebat, aut pro ipsa 2. solidi dabuntur. Porro terminus Frescennarum erit a festo S. Martini, usque ad Natale Domini.
Occurrit rursus tom. 5. Annal. Bened. pag. 641.
Frisengagium, et Frescengagium, Tributum ex Friscingis, atque adeo aliis rebus. Charta fundationis Abbatiæ Omnium SS. Andegav. ann. 1049 :
In curte S. Dionysii per totam terram Canonicorum perdonat Comes vinagium totum, et frumentagium, et multonagium, Frisengagium, et bidannum ad 15. dies.
Alia Odonis Comitis Corboliensis ann. 1111. apud Doubletum lib. 3. Hist. Sandionys. pag. 845. et Morinum Histor. Vastinensis lib. 2. pag. 457 :
Dimisi quasdam consuetudines, quas ibi accipiebant, scilicet Frescengagium et fenatores.
Tabular. S. Mariæ de Josaphat in Charta Girardi Valeti de Carnoto ann. 1102. qua eidem Ecclesiæ concedit
Jura viariæ, et quidquid ad viariam pertinet : Hæc sunt autem, quæ ad viariam pertinebant, 2. bostelli avenæ, obolus pro pastu, pro Frescengagio una gallina, sanguis, multrum, latro, et quidquid juste vel injuste exigere potest dominus ab hospite sub viaria constituto.
Tabular. S. Albini Andegav. :
Reddit duos sextarios de frumentacio, unum sextarium de forre, 12. denarios de Frisengagio, et 6. denarios de vaccagio.
Charta ann. 1553 :
Item, compete et apartient audit Seigneur (de Barbezieux) en ladite Baronie un autre droit appellé le droit de la Fressenge, à cause duquel il a droit de prendre et percevoir par chascun an sur tous et chascuns les manans et habitans demeurans au terroir du Boiscoutau, ayans pourceaux et truies jusques au nombre de trois, les pourceaux de lait exceptez, deux sols tournois, et ceux, qui cachent leurs pourceaux, pour frauder ledit droit, doivent audit Seigneur 60. sols d'amende.
Frescengage, supra in voce Annelage Consuetudo porcorum videtur appellari in Charta Guidonis Comitis Pontivi, apud Hariulfum lib. 4. cap. 22. Decimæ porcorum, in Constitut. Chlotar. Regis, post Concil. Paris. II. Vide Porcellagium et Wartepain.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Friscingaticum. Eadem notione, apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 236.
Friskinga, videtur reponi inter vehicula, in Capit. Lud. Pii ann. 821. cap. 2 :
Sive carris, sive sagmariis, sive Friskingis, sive aliis vehiculis, etc.