![[]](img/image.png)
FRIXONES. Albertinus Mussatus lib. 6. de Gestis Henrici VII. rubr. 11 :
Avium quoque genus ignotum per Longobardorum agros visum, deprehensumque, plumæ cineritiæ, cum rubris maculis, et crista in vertice, magnitudinis harum, quas Frixones Patavini vocant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Frustra,
inquit Murator. tom. 10. col. 676. quæremus de avibus ignotis. Verum quid si Fridericus
ipse, cujus tempore visæ sunt, prodat eas nobis ? Ille lib. 1. cap. 23. de arte venandi
hæc habet : Et sicut sunt quædam aves aquaticæ habentes rostrum rubeum, crura et pedes, dictæ Anates de Faraone, quæ sunt variæ ex albo, nigro et rubeo ; habent enim inter nares quod dam tenue carneum rubeum elevatum ad modum cristæ.