« »
 
[]« 1 frixorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRIXORIUM1
1. FRIXORIUM, Patella, vel ferrum, super quo quid coquitur, Ugutioni. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Frixorium, []Frixoir, c'est paelle à fritture faire. Papias : Cremium, Frixorium, a cremando, vel quod est aridum. Macrobius de differ. et societ. Græci Latinique verbi :
Frigo vero, frixi, a tertia, unde frixum, Frixorium, id est, calefactorium. M.
Robertus de Sorbona in Serm. ad Theologos de Conscientia :
Tantum torquet justum iniquitas aliena, quantum recedit a sua : peccata enim proximorum, Frixoria sunt justorum.
Vita Gregorii VII. Papæ apud Murator. tom. 3. pag. 319. col. 2 :
Adhæc zelotes Dei alto gemitu suspirans et Frixorium cordis sui super illis qui corrupti erant dedignativo gestu significans ait ad corruptorem : Credis o Episcope, etc.
Chron. Cremon. apud eumdem Murator. tom. 7. col. 635 :
Eodem tempore Imp. Fedrichus in odium Cremonensium Cremam reædificavit, non solum Cremonensium gentium, sed aliarum etiam Frixorium Longobardiæ.
Hæc metaphorice ; verum absque tropo vocem eamdem usurpat Boncompagnus de Obsidione Anconæ cap. xi. etc. Frixoriis usos fuisse Paganos ad torquendos Christi Martyres discimus ex Actis S. Cononis Maii tom. 7. pag. 7 :
Domitianus dixit : Succendite Frixorium, et mittite eos ibidem.
Vide Frixura Zeli.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod reg. 7684 : Frixorium, paelle à frire. Fressouoir et Frieul, nostris, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1440. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 2 :
Lesquelz compaignons garnis de bassins, Fressouoirs et cors, commancerent à sonner lesdiz cors et frapper sur lesdiz bassins et Fressouoirs, et faire charivari.
Ung Frieul, un pot d'estain, etc. in aliis ann. 1461. ex Reg. 189. ch. 521.