« »
 
[]« Frumentagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 619b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUMENTAGIUM
FRUMENTAGIUM, Præstationis agrariæ species, primitus ex frumento, deinde etiam ex ipsis vineis : Droit de Fromentage, de quo jure quædam attigit Raguellus. Charta fundationis Monasterii Omnium SS. in urbe Andegav. ann. 1049 :
In curte S. Dionysii perdonat Comes totum, et Frumentagium, et multonagium.
Consuetudines municipales de Boisdecené in Pictonibus :
Sciendum vero est, quod tales sunt (assentiones,) quod domini ipsius terræ debent percipere in ipsa Frumentagium, quem Mestivam feodalem vocant
. Charta ex Tabulario S. Laudi Andegav. pag. 88 :
Constanter asserebat, quod nullum Frumentagium penitus pro vinea illa habebat.
Tabularium S. Albini Andegav. :
Reddit 2. sextarios de Frumentacio, unum sextarium de forre, 12. denarios de friscengagio, etc.
Tabularium Absiense ann. 1223 :
Viginti sextaria frumenti annuatim reddenda de Frumentagio meo, quod Radulfus de Bellomonte Dom. Bercoii olim dederat, etc.
Et fol. 78 :
Dedi et concessi eisdem Monachis annuatim sex sextarios Frumenti de Frumentagio meo, quod habebam apud Aursevallem.
In Regesto de Rebus Ludovici Regis Siciliæ, Ducis Andegav. fol. 51. in Camera Comput. Paris. :
Item un clous de vignes, appellé le Fromentage, ou Domaine du Seigneur.
Fol. 112 :
Jean du Baillail lige de certains Fromentages, que il tient de la Baronie de Mayenne.
Charta Joannis Ducis Britanniæ ann. 1316. in Regesto Ludovici Hutini n. 80 :
Tant en rentes, que deniers, Fromentages, avenages, gelinages, etc.
Vide Mestiva.