« »
 
[]« Fruniscat » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 620a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUNISCAT
FRUNISCAT. Charta Alemanica Goldastina 35 :
Hunc cartola escripsi, et in testimonio subscripsi cartola donationis Audemari Apatis Fruniscat con cratia Dei et S. Petri.
Alia apud Vadianum pag. 66. sic clauditur :
Ego Wolfuinus fui inter ubi chartula facta est, in testimonio subscripsi chartula donationis. Audomaro Abbatis Fruniscat cum gratia Dei et S. Petri.
Vide conjecturam ejusdem Vadiani super hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Vox Latinorum antiquissima, ut observat Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 1090. repudiata a Romanis elegantioribus, sed servata a vulgo in provinciis ; quæ idem sonat atque Fruatur. Hinc Frunitus, pro Fruitus, in Inscript. apud Fabret. cap. 3. pag. 237. de duobus filiis immaturo fato sublatis :
Etate sua non sunt Fruniti.
Alia apud Gruter. pag. 1049. num. 6 :
In Somnum pacis femina Apronia nata iiii. annorum, quæ nihil Frunita.