« Fruniscat » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 620a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUNISCAT
FRUNISCAT. Charta Alemanica Goldastina 35 :
Hunc cartola escripsi, et in testimonio subscripsi cartola donationis Audemari Apatis Fruniscat con cratia Dei et S. Petri.Alia apud Vadianum pag. 66. sic clauditur :
Ego Wolfuinus fui inter ubi chartula facta est, in testimonio subscripsi chartula donationis. Audomaro Abbatis Fruniscat cum gratia Dei et S. Petri.Vide conjecturam ejusdem Vadiani super hac voce.
P. , 1766.
◊ Vox Latinorum
antiquissima, ut observat Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 1090. repudiata a
Romanis elegantioribus, sed servata a vulgo in provinciis ; quæ idem sonat atque
Fruatur. Hinc Frunitus, pro Fruitus, in Inscript. apud Fabret. cap.
3. pag. 237. de duobus filiis immaturo fato sublatis : Etate sua non sunt Fruniti.Alia apud Gruter. pag. 1049. num. 6 :
In Somnum pacis femina Apronia nata iiii. annorum, quæ nihil Frunita.