![[]](img/image.png)
FUNDORA, Fundus. Pactum Arichis Principis Beneventani cum judice Neapolitanorum, apud
Camillum Peregrinum pag. 319 :
Alia vero omnia Fundora, Fundata, sive exfundatas, homines et terras, quibus solidi non sunt dati, dividimus per medium.Mox :
Et ipsi homines, qui ipsos solidos habent, tertiam partemInfra :securiter possideant. Et fundora vel terras, quæ in partes Langobardorum venerint in sortem, nullo modo ipsi homines possint infiduciare vel vendere.
Exceptuamus ex his omnia Fundora de Liburias, qui pertinet ad ipsum principatum Capuanum, fundata et exfundata, homines et terras.Pactum a Gregorio Duce Neapolis initum ann. 911 :
Ut terras, servos, ancillas, seu Fundora per concessiones habetis vos et homines vestri in Liburias.
◊ Ita passim observare est in Chartis Longobardicis nomina
masculini generis in plurali numero, in ora, efferri, in nominativo et accusativo.
In Tabular. Casauriensi ann. 954. ubi scriptum :
In locum, qui nominatur ad Lacora,supra inferuntur hæc verba, i. ad Lacos. Ibidem poiora, pro poio. Fundus nude apud Anastasium in S. Silvestro pag. 12. etc.