« »
 
[]« Funera » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 630a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNERA
FUNERA. Servius ad illud 9. Æn. 486. nec te tua funera mater Produxi : Apud majores funeras dicebant eas, ad quas funus pertinent, ut sororem, matrem : nam præficæ sunt planctus principes, non doloris. Funeras autem dicebant, quasi funereas. Hæc Serv. Huc trahunt alii illud Ennii apud Cic. Senect. 20. Nemo me lacrimis decoret, neque funera fletum Faxit. Ita enim leg. Scalig. et alii, Quæ si vera est lectio, aptius hoc loco præficam intelligeres : quam tamen Serv. distinguit a funera. Verum hæc omnia incerta sunt, aut obsoleta.