« »
 
[]« 1 funeralia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 630a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNERALIA1
1. FUNERALIA, Funus ipsum, exequiæ, Gallis Funerailles, in Synodo Nugarolensi ann. 1302. col. 9. apud Radulfum in Miracul. S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 14. et apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1633. Funerale obsequium, in Actis S. Forannani Abbatis Walcidiorensis n. 23.
Sic præterea legata ob pias causas, maxime ea, quæ fiunt Ecclesiis propter sepulturam, vocat Joannes XXII. PP. tom. 2. Epist. 1107 :
Et licet præfati fratres (Minores) de Funeralibus, quæ ratione corporum defunctorum sibi delegatis seu relictis, canonicam portionem dictis parochialibus rectoribus ... solvere curavissent.
Et infra :
Alioquin quoslibet dictorum Fratrum detentorum Funeralium, seu relictorum,... fecit in iisdem Ecclesiis excommunicatos publice nunciari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Funeralia etiam dicuntur ea omnia quæ ad pompam funebram spectant, ut cerei, etc. Charta ann. 1308. tom. 5. Historiæ Paris. pag. 613 :
Volumus quod dicto Curato assignentur omnia Funeralia Magistrorum et scholarium inibi decedentium, si sepeliantur ibidem, et aliorum quos ibidem contingerit sepeliri, Funeralia intelligentes, quæ cum funere deferuntur.
P. Carpentier, 1766.
Obtinuit aliquando usus, ut quis suarum exequiarum testis et actor, vivus existeret. Hujusce moris exemplum illiusque ab ecclesia damnationem profert Chron. Guil. Bardini inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 22 :
Die Mercurii 22. Aprilis 1327. D. d'Escalquencis, unus de consulibus civitatis Tolosæ, voluit vivus tumulari, et sibi viventi, tanquam mortuo, exequias fieri in ecclesia fratrum Prædicatorum ; quod factum fuit cum magna et funebri pompa, omnibus viris capitularibus præsentibus : et ipso d'Escalquencis posito in feretro et decumbente, more defunctorum adornato, manibus junctis, et quadraginta intertorcinis ardentibus illuminato, missa alta de mortuis celebrata, et omnibus cæremoniis, quæ in hujusmodi funeribus adhiberi solent peractis, feretrum cum corpore fuit apportatum tanquam sepulturæ demandandum, et prope majus altare depositum. Et hic fuit terminus hujus officii funeralis, et inde cum collegis suis domum repetiit, et ibi prandio funebri donati sunt. Dum hæc gerebantur, absens erat dom. archiepiscopus, qui reversus, et de præmissis plene informatus, convocavit synodum suorum suffraganeorum, et omnium[] abbatum suæ provinciæ, qui convenerunt Tolosam in palatio archiepiscopali, die octava mensis Junii : ubi, per tres dies sequentes, quæstione solemniter agitata, an justum et rationi consentaneum esset exequias et funera vivi, tanquam defuncti, celebrare : definitum fuit plane anticipationem funebrem nullo jure niti, nec ecclesiastico nec seculari, ab ecclesia tanquam superstitiosam teneri : injungendo omnibus ecclesiasticis, tam regularibus quam secularibus, ne imposterum talia præsumant, sub pœna excommunicationis.
Alia hujus moris exempla, videsis infra in Leprosi et Mortuus.