« »
 
[]« 1 furca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 632a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURCA1
1. FURCA, Jus erigendi patibulum intra feudi fines, et in eo reos suspendendi, quod majoribus Justitiariis maxime competit. Arestum 16. Maii ann. 1320 :
Item in possessione vel quasi erigendi Furcas justitiarias, et palos justitiarios, ac tenendi erectos in dicto terminio de Majano, et suspendendi homines in dictis Furchis, et in palis tenendi membra hominum condemnatorum mutilata.
Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de Privileg. Militum § 10 :
Tamen usurpatum est in Aragonia per quosdam, quia in aliquibus locis habent Furcas et dictas jurisdictiones exercent, etc.
In Regiam Majestatem lib. 1. cap. 4. § 2. Placita criminalia dicuntur pertinere ad curiam Baronum, Comitum, Episcoporum, Abbatum et aliorum libere tenentium,
qui curias suas habent, cum socco et sacca, furca, et toill, et theme, etc.
Monasticum Angl. tom. 1. pag. 718 :
Et quod habeant incarcerationem et incarceratorum evasionem, et furcas seu patibulum super terram suam.
Tom. 2. pag. 71 :
Concedo etiam quod habeant Furches ad prædictam justitiam tenendam, etc.
Et pag. 524 :
Cum judicio ignis et aquæ, duelli et Furcarum.
Charta ann. 1360. apud Guichenonum in Bellicensib. :
Infra quos confines ipse Dominus Episcopus ... possit erigi facere Furcas, et erectas tenere, et omnia alia instrumenta, ubi et quoties voluerit, ad sententias criminales exequendas, ipsasque Furcas seu patibulum possit semel et pluries erigere, erectas tenere, etc.
Regestum Parlamenti, incipiens ann. 1316 :
Philippus Dei G. Rex Franc. etc. Deodatum Vicecomitem de Cahngnaco consideratione sanctissimi Patris in Domino I. divina providentia summi Pontificis, cujus idem Deodatus familiaris extitit, benigno prosequi favore volentes eidem, etc. quod infra castrum de Cahngnaco, et castrum de S. Cirico Furcas exigere valeat, etc. Actum apud S. Germanum in Laia 1317. mense Maio.
In Stabilimentis S. Ludovici lib. 2. cap. 35. dicitur, vavassorem non posse lever justice ne Forches.
In veteri Franciæ Consuetudine,
celuy qui a haute Justice, a puissance de trainer et de ardoir, et peut avoir gibet à trois pilliers, ou plus, s'il veut. Toutesfois plusieurs hauts Justiciers n'ont fors des Fourches,... et dient aucuns que la difference entre les Fourches d'un haut Justicier les liens sont par dehors, et patez par enbas : mais des Fourches d'un moien Justicier, les liens sont par dedens, et non patez.
At Consuetudines municipales discrimen statuunt inter furcas ejus, qui merum, et illius, qui mixtum imperium [] habet, in columnarum numero, quas Piliers vocant. Nam Comitum et Baronum furcis sex columnas adscribit Turonensis art. 74. quatuor Perticensis art. 2. Blesensis art. 13. 16. Pictavensis art. 1. Inculismensis art. 2. 3. Rupellensis art. 1. etc. Cæterorum vero, qui merum imperium habent, nulla alia dignitate insigniti, furcæ tribus tantum columnis constant, ut est in Consuet. Autisiod. art. 2. Perticensi art. 4. et Pictavensi art. 3. Vide Brittonum pag. 76. v.
De furcis illius, qui mediam seu Vicecomitalem jurisdictionem habet, ita eadem vetus Consuetudo Franciæ :
Celui qui a moienne Justice, a puissance de pendre sans trainer, et ne peut avoir que Fourches à deux pilliers, dont les liens sont dedens.
Ita etiam in Consuetudine Blesensi art. 24. Belloquercensi art. 1. Atrebatensi art. 35. Consule præterea Raguellum. Pendre as Fourches, in Statutis MSS. Caroli 1. Reg. Sicil. cap. 15.
P. Carpentier, 1766.
Verum id non ex feudi jure, sed a regis beneficio habuisse justitiarios quoscumque probare videntur Charta Phil. Pulc, ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 43 :
Merum et mixtum imperium, altam et bassam juridictionem habentes, per gentes et ministros eorum exercere suspendium in arboribus, vel aliter quam in Furchis patentibus consueverunt ; Furchas patentes possint licite autoritate nostræ præsentis gratiosæ concessionis erigere, et in eas, casu se offerente, justitiæ suspendium exercere.
Et alia Phil. V. ann. 1319. in Reg. 59. ch. 32 :
Bertrando de Mederio et aliis condominis suis castri de Mederio..... concedimus, quod cum ipsi malefactores captos in dicto castro seu ejus pertinentiis justitiari seu suspendi facere, præterquam in arboribus, non possint, quod ipsi in loco quo voluerint, in eorum tamen alta jurisdictione infra metas pertinentiarum dicti castri, Furcas erigere valeant, in quibus malefactores et delinquentes justitiari et suspendi facere possint de cetero.
Rursum alia Joan. reg. ann. 1356. in Reg. 84. ch. 720 :
Johanni de Tintre concedimus per præsentes, ut in loco prædicto et aliis omnibus locis et terris suis, in quibus (habet) altam jurisdictionem et mediam .... Furcas patibulares integras et perfectas, ac collitrogium seu pilloricum erigere possit.
Denique Lit. Caroli V. ann. 1377. in Reg. 111. ch. 324 :
Icellui de Chevreuse puisse .... faire drecier signe de justice à deux pilliers en lieu convenable et faire tout ce qui à hault justicier appartient et peut appartenir.
Vide infra Pertica 7.